« Affatomia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 124b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AFFATOMIA
Affatomiæ, in vett. Gloss. apud Pithœum, dicuntur
donationes, quæ fiunt, festuca in sinum ejus, cui donabatur, projecta, qua ille in possessionem rei donatæ mittebatur. Lex Salica tit. 48. qui inscribitur De Affatomie :
In cujus laisum festucam jactaverit, et hæredem appellaverit.Occurrit ibi non semel. Dubitatum sub Ludovico Pio Imp. quid esset Affatomie, ut colligitur ex ejus Capitulari 3. ann. 819. cap. 10. ubi definitur traditio. De Affatomia, dixerunt quod esset traditio.
Affatimire, vel Adfatimire, seu, ut habet Editio Heroldi, Adfatinnire, in
Lege Rip. cap. 49. est donare per Affatomiam, seu per Adfatimum, ut est cap.
48. et 49 :
Quod si Adfatimus fuerit inter virum et mulierem, i, donatio per Adfatimum.
Epistolæ Adfatimæ, in Formula ex Lindenbrog. 50. Chartæ donationis. Vocis origo deduci posset a
verbo Affari, Affatus, etc. fiebat enim illa cessio per festucam non
scripto, sed voce sola, festucam in sinum ejus, cui cedebatur, projiciendo.
P. , 1766.
◊ Ab Auctoribus novi Tract.
rei diplom. tom. 1. pag. 260. honorificentius, quam par est, habentur Editores Glossarii
Cangiani, cum ipsis tribuunt quod de Epistolis adfatimis proposuit Cangius ipse ;
atque ob id fortassis, quod ad Sodales suos hæc pertinere putarent, adeo oscitanter
legerunt, ut quod voce sola factum fuisse docet Cangius, ipsi non loquendo id actum
scribant. Hæc sunt eorum verba : IlCangii vero :(le nouveau Du Cange)tire l'étymologie de ce nom d'Affari : parce que les donations dont il s'agit se faisoient Sans parler, etc.
Fiebat illa cessio per festucam, non scripto, sed voce sola, etc.Ad etymon autem ab iis propositum quod spectat, judicent alii ; mihi contorta atque coacta plus quam satis videtur originatio, quam ipsi assignant : quod ipsimet dehinc observarunt, tom. scilicet 4. ejusd. Tract. pag. 575. Vide Eichhornii Hist. jur. Germ. § 59. not. g.