« »
 
[]« Affectiva imaginum adoratio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 125a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AFFECTIVA
AFFECTIVA Imaginum adoratio, in Historia Miscella, et apud Anastasium, ubi Theophanes ann. 10. Leonis Isauri habet,
σχετιϰὴ τῶν σεπτῶν εἰϰόνων προσϰύνησις
, quæ scilicet affectu et charitate animæ nostræ ad vultum faciei imaginis aptatur, ut loquitur Synodus Romana sub Stephano IV. PP. Act. 4. Sententiæ Patrum de Adorat. Imag. :
Ἕστι δὲ ϰαὶ σχετιϰὴ ϰαὶ ἀσπαστιϰὴ προσϰύνησις ἔϰ φιλιϰῆς διαθέσεως ϰαἰ εὐγνώμονος, οἰϰείωσιν ϰαὶ εὔνοιαν τοῖς ἠγαπημένοις ἐπαγγελλομένη.
Synaxaria in S. Theophilo Confessore 10. Octob. :
Ἤρξατο διαλέγεσθαι περὶ τιμῆς ϰαὶ σχέσεως τῶν ἁγίων εἰϰόνων.
Huc referendi versus altari S. Clementis Venetiis inscripti :
Nam Deus est quod imago docet, sed non Deus ipsa :
Hanc videas, sed mente colas, quod noscis in ipsa.
Et isti :
Effigiem Christi, qui transis, pronus honora :
Non tamen effigiem, sed quid designat adora.
Esse Deum ratione caret, cui contulit esse,
  Materiale lapis, effigiale manus.
Nec Deus est, nec homo præsens quam cernis imago,
Sed Deus est et homo, quem sacra signat imago.
Vide, quæ a nobis observantur ad Alexiadem Annæam, pag. 293. et in Descriptione Ædis Sophianæ n. 61.