« »
 
[]« Affictus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 126c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AFFICTUS
AFFICTUS, Census, reditus. Breviloq. : Affictus dicitur census, qui datur ratione prædiorum. Academici Cruscani :
Afitto, Auverbial. posto con i verbi, Dare, et torre, s'intende dare e pigliare beni d'altri a tempo per pagargliene il prezzo convenuto.
Pigliar a fitto, conducere, dare a fitto, locare. Acta Innocentii III. PP :
In aliis autem regionibus proprium percipiebat Affictum.
In cap. ult. ext. de Restit. spol. quod est Gregorii IX :
Possessionem pensionum et Affictuum.
Ubi Glossa interlinearis MS. id est, censuum. Synodus provincialis Pergami ann. 1311. apud Murator. tom. 9. col. 552 :
Vel possessione juris percipiendi aliquas pensiones seu census annuos, decimas vel Affictus, sive possessiones.
Pontanus in Consuetud. Blesens. tit. 6. art. 78 :
Quædam sunt pensiones, seu ut vulgus Doctorum Italicorum appellat, Affictus, qui pro locatione fundi ad modicum tempus, puta annum, triennium, aut quinquennium, certis diebus seu terminis solvuntur, etc.
Vocabularium utriusque juris :
Affictus penes vulgare Lumbardorum et Thuscanorum.... dicitur census qui datur ratione prædiorum, etc.
Vide Ughellum tom. 5. pag. 676. et infra Fictus 3. Vide Affitus.
P. Carpentier, 1766.
Affictum, ut Affictus, Census, reditus.
Ad Affictum perpetuale
, in Stat. Cadubrii lib. 2. cap. 92. Unde emendandus Pontanus a Cangio laudatus supra, qui Affictum definit ex Italicis, locationem fundi ad modicum tempus. Stat. Pistor. ann. 1107 apud Murator. tom. 4. [] Antiquit. Ital. col. 551 :
Domini, quibus Afficta redduntur, etc.
P. Carpentier, 1766.
Affictamentum, Conductio, locatio, traditio ad affictum, Gall. Affictement, apud Des Ponts in Collect. transact. Humberti Dalph. part. 1. pag. 59.
Affictare. Cujacius :
Affictus, reditus, vulgare verbum Italorum, qui Affictare dicunt, pro locare prædia sub pensione certa.
P. Carpentier, 1766.
Affictare, Conducere, locare, dare vel capere ad Affictum, Ital. Affittare. Stat. Cadubrii lib. 2. cap. 68 :
Non liceat alicui communi, vel hominibus alicujus villæ districtus Cadubrii aliquas possessiones.... vendere, vel obligare, seu Affictare, vel aliter allienare, etc.
Stat. crimin. Riperiæ, cap. 194 :
Tantum quantum illa sedimina, terræ molendina, vel aquæ, potuissent Affictari arbitrio bonorum virorum.
Vide Affictus.
P. Carpentier, 1766.
Affittare, in Stat. Taurin. ann. 1360. cap. 200. ex Cod. reg. 4622. A :
Nullus civis, vel habitator Taurini possit alienare alicui extraneo, vel Affittare alienas possessiones sitas in territorio Taurini.
P. Carpentier, 1766.
afitare, Eadem notione. Lit. Humberti Dalph. pro burgens. de Brianc. ann. 1343. inter Ordinat. reg. Franc. tom. 8. pag. 211. :
Pariter res funccionales tributorum Afitare possint liberas vel pensionales, cum sic sit acthenus usitatum.
Affictarius, Affictuarius, Conductor, locator, qui ad Affictum tenet. Stat. civit. Pistor. ann. 1107. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col 551 :
Statuimus, ut si Affictuarii distulerint dare affictum in aliquo anno usque ad Kalendas Martii,... consules, aut potestas, vel judices, aut castaldi Affictariis dare præcipiant, si Affictarios omnes habere potuerint. Quod si Affictarii, etc.
Pluries ibi. Charta ann. 1378. apud Manni Observat. Hist. in sigill. ant. tom. 1. pag. 87 :
Constituerunt... procuratorem... ad exigendum... ab omnibus et singulis pensionariis, Affictuariis, censuariis, inquilinis et fidelibus.
Chartul. Ravennat. pag. 94 :
Approbatio prorogationis affictus pro D. Antonio Berruccio Affictuario archiepiscopatus Ravennæ et abbatiæ S. Bartholomæi.
Vide supra Affictabilis.
P. Carpentier, 1766.
Affictator, Eadem notione, in Statutis Cadubrii lib. 2. cap. 89.
Affictatio. Constitutiones Joannis Archiepisc. Nicosiensis ann. 1322. cap. 8 :
Emptionem, seu venditionem, Affictationem seu alium quemcumque contractum, etc.
De affictu vide Frid. Jani tractat. de affictu contractu ad coptimam. Dresd. 1678 et Carol. de Buri de Feod. Germ. part. 4. p. 15. Adel.