![[]](img/image.png)
1. AFFIDAMENTUM, Locatio, conductio. Minus
recte ; est enim Actio, qua quis fidem suam coram judice alicui obstringit ; quam qui
fallebat, mulcta puniebatur. Vide Affidare
1. Charta Philippl August. de Privilegiis S. Martini Turon. apud
Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1104 :
Viarii Comitis in nullo Affidamento habent justitiam ; littus et aqua, et incrementa ripæ, et inventiones, et census aquæ sunt juris Regis Francorum.Vide Affidatio 3.