« »
 
ADFIDUCIARE, AFFIDARE 1, AFFIDARE 2, AFFIDARE 3, AFFIDERE.
[]« Adfiduciare » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 075b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADFIDUCIARE
ADFIDUCIARE. - Ead. signif. q. Affidare.
[]« 1 affidare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 127b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AFFIDARE1
1. AFFIDARE, Fidem suam alicui obstringere, fidem dare, fide data polliceri, promittere, obligare se. Ugutio : Fiduciare, fiduciam præstare, quod vulgariter dicitur Affidare. Italis Affidare est assicurare, Tutum reddere. Charta Eadredi Regis in Monastico Angl. tom. 1. pag. 169 :
Præcipio quod omnes homines fugitivi, quos iidem Monachi per testimonium 4. vel 5. hominum fide dignorum... possunt Affidare suos nativos esse, reducantur.
In hoc exemplo Affidare idem est ac Probare, ut infra sumitur : in sequentibus vero hic a nobis additis significat tutum reddere, ut apud Italos. Charta anni 1240. in minori Chartulario S. Victoris Massil. fol. 181 :
Nos R. Bereng. Comes Provinciæ omnes subditos, amicos ac valitores nostros Affidamus, et sub guidagio et protectione nostra recipimus, etc.
Ibid. :
Affidamus eodem modo molendinarios, candatores, mulatorios et omnes ibi necessarios, ac bestias in eundo et redeundo.
Charta ann. 1193. ex eodem Archivo :
Quod nullus alius in iis que ad mare pertinent sine consilio vestro Affidare vel guidare possit.
Charta Philippi Aug. ap. Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. pag. 1053. C :
Et Mathæus Viarius et plures alii ad tenendum bona fide Affidaverunt, ex parte Roberti dicti comitis.
Regiam Majestatem lib. 2. cap. 48. § 10 :
Maritus inde nullum homagium.... facere debet ; sed cum Affidatione fidelitatem tantum.
Tabularium Vindocinense fol. 210 :
Quidquid de rebus S. Clementis abstulerat reddere promisit, et ne aliquid pejus faceret, pariter Affidavit.
Occurrit passim. Vide Chronic. Casin. lib. 4. cap. 25. Constitut. Sicul. lib. 2. tit. 37. § 2. Ingulfum pag. 875. Rogerum Hovedenum[] pag. 675. Monasticum Angl. tom. 1. pag. 428. 677. Fletam. lib. 2. cap. 1. § 25. Radulfum de Hengham in Magna, cap. 6. Probat. Hist. Castilion. pag. 32. Odoricum Rainaldum ann. 1229. n° 3. etc. Ita Affier, Franci nostri olim dixere. Le Roman de Vaces, ou de Rou MS. :
Et li Duc l'afia qu'elle lui seroit donnée.
Gaces bruslez, Cant. 33 :
Et si mes cuers si Affie,
Du deuil morray, etc.
Alibi :
Mais esperance m'Affie,
Que cil doit mort ce trover.
Chronicon MS. Bertrandi Guesclini :
Par tel convenant vous li Affierez
Que le lendemain du jour, qui ci vous est mandez,
Renderez le Chastel, etc.
Le Roman du Renard, De pace jurata :
Par sa terre l'a fait jurer,
Et à ses homes Affier.
Affidatus, cui fides ac securitas data est, in Historia Cortusiorum lib. 9. cap. 15. Vide Affidati.
2. Adfidamentum, idem quod Affidatio. Vetus Charta MS. :
Notum... quod facta est concordia inter Willelmum Tolosanum Comitem, et Raymundum Comitem Barchionensem et Carcassonensem, et Raimundum filium ejus, de discordia, quam habuerunt de ipso Castello de Laurago, in quo jam dictus Tolosanus Comes quærebat Adfidamentum per sacramentum, et non potuit habere ullum hominem... qui vidisset aut audisset facere Adfidamentum per sacramentum de prædicto Castro, etc.
Desaffidare, A fiducia, vel Affidia discedere, fiduciæ datæ nuntium mittere, Gall. Deffier. Vitalis Episcopus Oscensis apud Hieron. Blancam in Comment. Rer. Arag. :
Juxta Cartam pacis nullus sine Diffidamento debet alteri damnum dare.
Et mox :
Infantiones autem inter se semper tenentur se Desaffidare, nisi pro morte patris, vel exhæredatione.
Alibi :
Nam si sine Diffidamento talia fierent, esset proditionis pœna. Sic idem debet esse hic, cum Desafidamentum, vel expedire, in his non possit habere locum.
[]« 2 affidare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 127c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AFFIDARE2
2. AFFIDARE, Probare, certum facere, Gall. Certifier, Prouver. Charta Henrici Regis Angl. pro Monachis Pontiniac. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1227. E :
Præcipio quod totum conredium, et omnes res Abbatis de Pontineo et Monachorum suorum, quas homines sui Affidare poterint se emisse ad victum et vestitum, vel necessaria Abbatis et Monachorum, sint in pace et quiete de theloneo et passagio.
P. Carpentier, 1766.
Charta Ricardi I. reg. Angl. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 317 :
De omnibus rebus, quas ipsi, vel homines sui Affidare poterunt suas esse proprias.
[]« 3 affidare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 127c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AFFIDARE3
3. AFFIDARE, Desponsare, virginem sibi despondere Gall. Fiancer. Lambertus Ardensis :
Relicta et postposita Eustachia Comitis S. Pauli, quam prius Affidaverat, filia... aliam legitimo matrimonio sibi adjunxit.
Alexander III. PP. in Appendice Concilii Lateranensis III. part. 12. cap. 6 :
Pro eo, quod postquam eam Affidavit, carnaliter propinquam ejus cognovit, etc.
Littleton. sect. 39 :
Quand il vient à l'huis del Monastery ou d'Esglise d'estre espousé, et là après Affiance entre eux fait, il endowe la femme de sa entiere terre, etc.
Chron. Brioc. et Chron. MS. Ecclesiæ Nannet. Anno 1396 :
Johannes dux ad requestam Regis ivit Parisius, [] secumque duxit Petrum de Britannia filium primogenitum, Comitem Montis-Fortis, ipsumque cum domina Johanna filia Regis Francorum II. Dec. in manerio Sancti Pauli Parisius Affidavit per Archiepiscopum Rotomagi ; prædictaque die idem Petrus accepto sacramento Confirmationis per R. P. Barbati Episcopum Venetensem, idem domicellus Comes, qui antea Petrus vocabatur, Johannes est nominatus ad requestam Ducis supradicti.
Adde Statuta Joan. Episcopi Leodiensis cap. de Sponsalibus.
P. Carpentier, 1766.
Nostris olim Affier, eadem notione, aut saltem, fidem suam de matrimonio obstringere. Lit. remiss. ann. 1362. in Reg. 93. Chartoph. reg. ch. 32 :
Comme Guillaume Reaune eust Affiée par nom de mariage Aalips de Lourme,... en esperance que dedens un mois après il la deust espouser.
Aliæ ann. 1380. in Reg. 117. ch. 46 :
Jehan le Queux tuteur de la dite Katherine l'Affia ou fist Affier par mariage à Jehannin Simon.
Hinc sponsalia, Fiançailles nunc, Affialles et Affiances olim dixerunt. Lit. remiss. ann. 1391. in Reg. 142. ch. 181 :
Le traittié du mariage du cousin prochain de Jehannin le Begue et d'une femme de la ville de Hangest estant fait, ledit Jehannin fu prié qu'il lui pleust admener ladite femme à l'église pour la plevir et franchir, ainsi qu'il est accoustumé à faire au lieu... Après les plevines, ou Affiances faites, etc.
Infra : Affialles. Aliæ ann. 1405. ex Reg. 160. ch. 165 :
Icellui Theroulde fu à une Affiailles ou assemblée de gens, ou il fist bonne chiere.
Unde desponsatorum cognati, vel qui ad sponsalia invitabantur, Affiés nuncupati. Lit. remiss. ann. 1407. in Reg. 161. ch. 342 :
Les Affiés d'icelles noces, ou leurs amis prierent audit Jehan..... qu'il alast corner, pour querir lesdiz trouceaux des fiancés.
[]« Affidere » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 128b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AFFIDERE
AFFIDERE Ut Affidare. Dief.