« 1 affidare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 127b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AFFIDARE1
1. AFFIDARE, Fidem suam alicui obstringere, fidem dare, fide data polliceri, promittere,
obligare se. Ugutio :
Fiduciare, fiduciam præstare, quod vulgariter dicitur Affidare.Italis Affidare est assicurare, Tutum reddere. Charta Eadredi Regis in Monastico Angl. tom. 1. pag. 169 :
Præcipio quod omnes homines fugitivi, quos iidem Monachi per testimonium 4. vel 5. hominum fide dignorum... possunt Affidare suos nativos esse, reducantur.In hoc exemplo Affidare idem est ac Probare, ut infra sumitur : in sequentibus vero hic a nobis additis significat tutum reddere, ut apud Italos. Charta anni 1240. in minori Chartulario S. Victoris Massil. fol. 181 :
Nos R. Bereng. Comes Provinciæ omnes subditos, amicos ac valitores nostros Affidamus, et sub guidagio et protectione nostra recipimus, etc.Ibid. :
Affidamus eodem modo molendinarios, candatores, mulatorios et omnes ibi necessarios, ac bestias in eundo et redeundo.Charta ann. 1193. ex eodem Archivo :
Quod nullus alius in iis que ad mare pertinent sine consilio vestro Affidare vel guidare possit.Charta Philippi Aug. ap. Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. pag. 1053. C :
Et Mathæus Viarius et plures alii ad tenendum bona fide Affidaverunt, ex parte Roberti dicti comitis.Regiam Majestatem lib. 2. cap. 48. § 10 :
Maritus inde nullum homagium.... facere debet ; sed cum Affidatione fidelitatem tantum.Tabularium Vindocinense fol. 210 :
Quidquid de rebus S. Clementis abstulerat reddere promisit, et ne aliquid pejus faceret, pariter Affidavit.Occurrit passim. Vide Chronic. Casin. lib. 4. cap. 25. Constitut. Sicul. lib. 2. tit. 37. § 2. Ingulfum pag. 875. Rogerum Hovedenum pag. 675. Monasticum Angl. tom. 1. pag. 428. 677. Fletam. lib. 2. cap. 1. § 25. Radulfum de Hengham in Magna, cap. 6. Probat. Hist. Castilion. pag. 32. Odoricum Rainaldum ann. 1229. n° 3. etc. Ita Affier, Franci nostri olim dixere. Le Roman de Vaces, ou de Rou MS. :
Gaces bruslez, Cant. 33 :Et li Duc l'afia qu'elle lui seroit donnée.
Alibi :Et si mes cuers si Affie,Du deuil morray, etc.
Chronicon MS. Bertrandi Guesclini :Mais esperance m'Affie,Que cil doit mort ce trover.
Le Roman du Renard, De pace jurata :Par tel convenant vous li AffierezQue le lendemain du jour, qui ci vous est mandez,Renderez le Chastel, etc.
Par sa terre l'a fait jurer,Et à ses homes Affier.
2. Adfidamentum, idem quod
Affidatio. Vetus Charta MS. :
Notum... quod facta est concordia inter Willelmum Tolosanum Comitem, et Raymundum Comitem Barchionensem et Carcassonensem, et Raimundum filium ejus, de discordia, quam habuerunt de ipso Castello de Laurago, in quo jam dictus Tolosanus Comes quærebat Adfidamentum per sacramentum, et non potuit habere ullum hominem... qui vidisset aut audisset facere Adfidamentum per sacramentum de prædicto Castro, etc.
Desaffidare, A fiducia, vel Affidia discedere, fiduciæ datæ nuntium mittere, Gall.
Deffier. Vitalis Episcopus Oscensis apud Hieron. Blancam in Comment. Rer. Arag. :
Juxta Cartam pacis nullus sine Diffidamento debet alteri damnum dare.Et mox :
Infantiones autem inter se semper tenentur se Desaffidare, nisi pro morte patris, vel exhæredatione.Alibi :
Nam si sine Diffidamento talia fierent, esset proditionis pœna. Sic idem debet esse hic, cum Desafidamentum, vel expedire, in his non possit habere locum.