« Affolare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 130c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AFFOLARE
AFFOLARE, Papiæ, qui Affulare habet,
Leviter tangere, assentari, obedire. Duæ sunt glossulæ, una Affulare, leviter tangere, altera Assentari, obedire. Vide Adfulare. Nostris Affoler, est leviter lædere, vulnerare ; quod facere solent, qui invicem nugantur, dum se se propellunt. Charta Theobaldi Comitis Campaniæ de Libertatibus hominum de Vico novo ann. 1228. in Tabulario Campan. Thuani fol. 155 :
Percussio hominis sine armo non moluto cum sanguinis effusione, 15. sol. emendabitur. Percussio hominis cum armo moluto, dum tamen mors non sequatur, neque Affolamentum, 60. sol. emendabitur.Charta Beatricis Abbatissæ B. Mariæ Suession. ann. 1231 :
Quod in rescussione percutiatur aliquis, vel sanguis, vel plaga inferatur alicui, vel aliquis Affoletur, aut etiam occidatur, etc.Charta Balduini Comitis Hannoniensis apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. pag. 963. B :
Salvis omnibus quæ in priori scripto continentur de homine occiso vel Affolato, ea quæ subjecta sunt, adjecimus, etc.Alia ann. 1247. in Tabulario Camp. Bibl. Reg. fol. 343 :
Li Afolez aura lo tiers de l'avoir à celui qui l'Afolera.Le Roman d'Aubery MS :
Le Roman de Vacces MS. :De Sarazins i ot molt Affolex.
Adde Consuet. Bayonensem tit. 7. art. 17. et Labourtensem tit. 4. art. 1. 3. tit. 7. art. 11.A-il feu ou mellée, a-il home Affolé ?
Effolatura. Charta ann. 1243. de Lege de Landousies, in Diœcesi Laudun. :
Pro plaga cum cultello, punctam habente, persolventur 15. libræ. De Effolatura et morte fiet, quod jus dictabit. Affolurein Consuetud. Tornacensi, tit. de Criminib. art. 12. 15. 22. et Hannoniensi cap. 40. Charta Odardi Dom. Hamensis ann. 1328 :
Sauf à icelui Seigneur le cas d'Affolure.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Non est
Affolare, leviter percutere, etc. sed ita lædere ut alicujus membra, brachium,
pes, manusve debilitentur, inertia sint aut mutila ; quod Galli hac una voce
Estropier solemus exprimere. Neque enim eædem essent leges et mulctæ pro
Affolatura, quæ pro homicidio, ut patet in exemplis superius allatis. His aliquot
addo : primum ex pace inita cum Comitissa Flandriæ et Attrebat. ann. 1379. art. 1 :
Quiconque enfraindra les trieves par fait dont mort, Affolure ou playe ouverte, que l'on dit playe à banlieuë, s'ensuit, puni sera de peine capitale.Ordinatio ann. 1340. in Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 395 :
Item advertant dicti Marescallus et valleti, ne in dorso vel pedibus dicti equi, palafredi et roncini propter malam custodiam vel casualiter Affolentur.Ibidem tom. 1. pag. 42. in Instrumento anni 1323 :
Item quod dictus Castellanus habebat quemdam roncinum parvum pili (bay obscur) valentem a 10. usque ad 15 lib. quem asseruit Domino fuisse Affolatum in ejus calvacatis, quod erat mendacium, pro quo runcino... computavit Domino 50. libras bonæ monetæTestificatio Marescallorum ann. 1339. pag. 6. ejusdem tomi :
Ibi vidimus suum equum penitus Affolatum, taliter quod oportuit ipse equus remanere, et per præsentes testificamur, quod taliter erat dictus equus Affolatus, quod nullo modo poterat inde recedere, nec erat aliqua spes liberandi.Hinc quantum fuerit vulnus Affolatura satis liquet.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Affolator, Qui Affolat, lædit, vulnerat. Charta Balduini Comitis Hannoniensis apud
Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 964. B : Affolator autem si retentus fuerit, et membrum pro membro perdiderit, nihil de mobili vel hæreditate perdet.