« Afforare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 131c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AFFORARE
AFFORARE, Æstimare, pretium rei venali, aut alteri, imponere, vel constituere. Charta Petri
II. Regis Aragon. ann. 1350 :
Et faceremus posse nostrum totaliter, quod dicta moneta Jaccensis sit Afforata et taxata cum moneta Barcinonens. et Regalium Valentiæ ad rationem 18. denar. Barcinonens.Charta anni 1316. apud Willelmum Thorn. in Chron. :
Et quod amerciamenta prædictorum tenentium Afforentur et taxentur per sacramentum Parium suorum.Instrum. Occitanum ann. 1350. tom. 2. Ordinat. Reg. pag. 480 :
Item. Quod dicti Consules habeant potestatem Afforandi textores, satores, sartores, et alios menestralios, et providendi, taxandi, statuendi et ordinandi, quod blada, vina... non immoderate vendantur.Affeurer et Afforer nostri dicunt ; Affeurer Consuetudo Normanniæ cap. 20. Afforer cæteræ passim, in quibus Afforer le vin, est vino pretium ponere ; droit d'Afforage, tributum, quod domino loci præstatur pro æstimatione vini quod particulatim a tenentibus venditur. Est igitur Afforare, Mettre à feur et à prix : Feur vero pro pretio, interdum pro proportione apud nos sumitur. Unde Feur vini, pro Foragium, in Charta Philippi Flandriæ Comitis ann. 1176. Vox forte ex Fodrum ducta, metaphora sumpta ab iis, qui dominis Fodrum, seu certam quantitatem fodri quotannis, vel in certis occasionibus pensitare tenebantur ; quod quidem si non reipsa præstatur, saltem illis exsolvebatur pretium, Fodro taxato et Affodrato : nam inde Feur et Feurre pro palea usurpamus, quod idem est quod Fodrum. Vide Forum et Foragium.