« »
 
[]« Affundare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 134a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AFFUNDARE
AFFUNDARE, Deprimere, demergere navem. Gall. Couler un vaisseau à fond ; et in fundum maris aut fluminis lapides, ligna mittere. Bartholomæi Scribæ Annal. Genuen. lib. 6. ad ann. 1244. apud Murator. tom. 6. col. 509 :
Die vero Sabbati 16. mensis Decembris circa mediam noctem validissima fortuna maris et temporis fuit in portu Januæ, ita quod multæ naves iverunt in terram, aliquæ affundatæ, galeæ multæ, et alia multa ligna destructa.
Jacobi Auriæ Annal. Genuen. lib. 10. ad ann. 1282. apud eund. Murat. tom. 6. col. 584 :
Et audientes quod galeæ nostræ erant apud portum Pisanum, retrocedentes se inter palos portus Farexiæ reduxerunt, optime se necessariis ad eorum defensionem munientes, ligna in ostio portus plena lapidibus Affundantes.
Vide Affondare.