« »
 
[]« Aforare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 134b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AFORARE
AFORARE, Juxta foros, seu Leges ac Consuetudines receptas, facere, judicare ; contra, desaforare, foris, id est, Legibus contraria facere. Vetera Acta Aragonensia apud Molinum in Repertorio :
Item quod dictus Justitia ad querelam partis dicentis se esse Desaforatam, in omni casu civili et criminali posset (præsertim firmando de directo coram eo contra Desaforantem et partem contrariam) inhibere,... ne procederent in processu vel executione aliqua reali, vel personali contra querelantem, dicentem se Desaforatum, et taliter processum impedire, quod si opus esset, Alguazirium caperet, vel quoslibet executores, donec Justitia Aragonum declarasset, posse procedi, vel debere supersederi, et sic fore processum Afforamentum, vel Desaforamentum.
Idem Molinus :
Ad Justitiam Aragonum pertinet declarare, an literæ domini Regis, vel Primogeniti, directæ suis officialibus sint Desaforatæ, vel contra libertates Regni, vel non.
Vide Forus.