« Africana » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 135a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AFRICANA
AFRICANA, Gallina Indica, Gall. Poule d'Inde, sic dicta, ut quidam volunt, quod ab
Africa primum fuerit allata ; vel propter nigrum colorem, ut iis placet, qui hujusmodi
gallinas volunt ab India Occidentali ducere originem, hincque ad nos delatas fuisse et
inde dictas Indicas ; sed Indicas vocamus, inquit Salmasius ad Solinum, non
quod ex India primum advectæ, nam in Bæotia et Græcia passim nascuntur, sed quia quidquid
ad nos transmarinum adfertur, Indicum vulgo appellamus. Computus anni 1277. apud Kennettum
Antiquit. Ambrosden. pag. 287 :
Remanet in granario v. quarteria et dimidium frumenti, iv. boves, vi. mutilones et vi. Africanæ fæminæ, ii. pullani fæmini, viii. boves, xi. vaccæ, i. bovettus maximus, iv. boviculæ fæminæ lx. casei, etc.Posset Africanæ nomine alia gallinæ species intelligi, quam Afri vocant Ano, Gallinam Persicam Jonstonus, Indicam vero Gesnerus et Aldovrandus. Hæc ad nos transiit ex Africa. Vide Afra.