« »
 
[]« Aganon » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 136a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AGANON
AGANON. Sic vocant Chartularium S. Petri Carnut. in Valle. Acherius fol. antepenultimo Præfationis ad secundum tomum Spicilegii :
Ad ultimum adtexta sunt Synodi Aurelianensis gesta... e veteri Aganone, hoc est, Chartulario S. Petri Carnotensis in Valle.
Equidem hæc vox non omnino videtur juris nostri, cum nil aliud sit nisi proprium Aganonis Episc. Carnutensis nomen qui hoc cœnobium seculo decimo instauravit, verum cum in ea plurimi falli possent Acherii ad exemplum, qui hanc antiquatum esse verbum e regione laudati textus adnotavit, illam hic inserere operæ pretium duximus. De hoc codice ita Mabillonius tom. 3. Annal. Bened. pag. 503. ad ann. 950 :
Ragenfredi duo hac de re instrumenta ex Chartaceo libro, Haganonis dicto a nobis edita sunt.
Pari ratione Folquinus dicitur Sithiensis codex in quo continetur Historia diplomatica celeberrimi Monasterii Sithiensis seu sancti Bertini apud S. Audomarum.