« »
 
[]« 2 agape » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 136b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AGAPE2
2. AGAPE, Eleemosyna, refectio pauperum. Glossæ MSS. Agapis, Caritas vel refectio pauperum. Alibi : Agape, Caritas vel caritativi hospites. In Sacramentario Gregorii M. ex Bibl. Ecclesiæ Belvacensis, habetur
oratio ad Agapen pauperum
, quæ in lib. 3. Sacrament. Eccles. Roman. cap. 48. inscribitur : Pro his, qui Agape faciunt. Gloss. Ælfrici : Agape, Ælmesse Eleemosyna. Ugutio : Agape, Eleemosyna erogata. Ita autem Eleemosinas appellarunt Christiani, quod communibus istis conviviis pauperes adhiberent, eorumque causa quodammodo illa peragerentur. Unde S. Augustinus Fausto Manichæo respondens, qui Christianos sacrificia vertisse in Agapes, et idola in martyres, etc. calumniabatur :
Agapes nostræ, inquit,pauperes pascunt, sive frugibus, sive carnibus
, lib. 20. contra eundem Faust. cap. 4. et 20. Vett. Glossæ ad can. 27. Concilii Laodic. : Convivium pauperum Agape dicitur. Concilium Tullense ann. 859. cap. 14 :
Qui enim Agapen Pauperum, et sustentationem peregrinorum, et eleemosynam defunctorum defraudant, apud SS. Patres eorum necatores vocantur.
Herigerus Lobiensis de Vita S. Ursmari :
Indicens Agapen simul et jejunia crebra.
Domnizo lib. 2. de Vita Mathildis cap. 12 :
Dans Agapen grandem, nutriens inopes, tribulantes.
Decreta S. Steph. Regis Hung. lib. 2. cap. 17 :
Si... Agape facere voluerit pro animæ redemptione sui mariti, qualitercumque velit.
Vita S. Vodali Benedicti n. 5. :
Ipseque... statim pauperi Agapen ad ostium petenti dedisset.
Vita S. Alberti Abbat. Cambronensis n. 13 :
Erat liberalissimus erga pauperes Christi, nam per singulos dies Agapen illis aciebat.
Acta Murensis Monasterii pag. 55 :
Ea conditione, ut singulis annis in anniversario ejus sufficiens ministerium caterva Congregationis habeat, et Agapes pauperum ipsa die inde fiat.
Vita S. Simonis Comitis Crispeiensis cap. 10 :
Accidit autem ut quadam die viator esuriens illic Agapen postularet, etc.
Franciscus Canonicus Pragensis :
Idem surgens ad Agapen faciendam, ante ortum solis vocabat officialem, cui commiserat curam pauperum, etc.
Christianus de Scala in Vita S. Ludomillæ pag. 46 :
Evangelicum implens illud, quo jubetur Agapam facere, [] ignorante sinistra nostra, quod faciat dextra.
Ita usurpant præterea Pelagius libello 10. n. 5. 46. libello 13. n. 15. libello 5. n. 31. Palladius cap. 18. Heraclides cap. 5. Regino lib. 2. de Eccles. discipl. cap. 443. etc. Vita S. Vodgali n. 7.
Agapa, e, vel Agape, es, elemosyna petita ; vel dilectio ; vel labor alienus ; vel orationum communio ; in Gemma Gemmarum. Agapem, laborem alienum est etiam in Gloss. reg. cod. 4778. et apud Jæckium.