« »
 
[]« Agapeta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 136c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AGAPETA
AGAPETA, vel Agapetes, Papiæ Lenocinator, et qui cum fœminis illicite conversatur procacius Clericus. Porro Clericos istos ἀγαπητοὺς vocabant, quod cum mulieribus ac virginibus, quas domi sub Agapetarum, seu dilectarum, appellatione detinebant, prava commercia habere dicerentur. Julianus Antecessor Const. 3. ex Nov. 6 :
Nulla autem facultas Diaconissis tributa est, habere secum quosdam veluti fratres, sive cognotos, vel quos dicere solent ἀγαπητοὺς
Hinc S. Hieronymus Epist. 22. ad Eustochium :
Unde in Ecclesias Agapetarum pestis introiit ? unde sine nuptiis aliud nomen uxorum ? imo unde novum concubinarum genus ? etc.
Idem ad Oceanum de Vita Clericorum, de Clericis agit,
qui Agapetas amplius quærunt, quam Christum
. Erant igitur Agapetæ virgines aut viduæ, quæ specie cælibatus ac virginitatis nuptiis nuntium mittebant, et cum Clericis in eadem domo habitabant, ac, ne qua pravi consortii suspicio esset, sese invicem dilectos ac dilectas appellabant, vel etiam, fratres aut sorores. Ugutio : Agapeta, Ancilla dicitur, quæ Christo nubere vovit. Has Græci συνεισάϰτους vulgo vocant. Vide S. Epiphan. hæres. 63. et 79. et Chrysost. serm. contra Concubinarios, Palladium in Vita ejusd. Chrysostomi pag. 45. et quæ notarunt Pithœus ad Julianum Antecessor. et Jacobus Gotofredus ad legem 44. Cod. Theod. de Episcop. Vide Muratorii dissertationem de Agapetis in ejusdem Græc. Anecd. p. 241. ed. Patav. ann. 1709. et eundem ad art. 5. cap. 1. alter. addit. ad leges Longob. Ludov. II. Imper. Glossar. Lat. Ital. MS. : Agappeta ; L'ancilla de Christo, e sposa.