« »
 
[]« Agenda » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 138a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AGENDA
AGENDA, Officium divinum, officium Missæ, sacra Liturgia. Ita autem dicitur, quod veteres Agere Missas dicerent, ut infra observamus, nam Missa generatim primitus quodvis officium erat. Concil. Carthag. II. sub Cælest. PP. can. 9 :
In quibusdam locis sunt Presbyteri, qui... complurimis cum pluribus in domiciliis agant Agenda, quod disciplinæ incongruum cognoscit esse Sanctitas vestra.
Infra :
Quisquis Presbyter inconsulto Episcopo Agenda in quolibet loco voluerit celebrare, etc.
Eadem habentur in Cap. Caroli M. lib. 5. cap. 38. lib. 6. cap. 234. in Addit. 4. Lud. Pii cap. 49. Bened. Levit. lib. 1. cap. 55. lib. 2. cap. 306. Addit. 4. cap. 70. et apud Ferrandum Diacon. cap. 90. ex Concil. Carthag. cap. 7. Incertum tamen, an his locis Agenda mortuorum intelligatur, quæ nude Agenda dicebatur, uti mox observamus. S. Benedictus in Reg. cap. 13 :
Agenda matutina vel vespertina non transeat.
Idem infra :
Cæteris vero Agendis ultima pars ejus orationis (Dominicæ) dicatur, ut ab omnibus respondeatur : Sed libera nos a malo.
Innocentius I. PP. Epist. I. ad Decentium :
Quem morem vel in consecrandis mysteriis, vel in cæteris Agendis arcanis teneat.
Sulpitius Severus de Vita S. Martini :
Admonet pro consuetudine expectare in Ecclesia populum, illum ad Agenda missarum solennia debere procedere.
Agendi dies, in quibus Agendæ, seu Ecclesiastica officia peraguntur. Liber, cui titulus Expositio Missæ :
Hæ orationes duæ dicuntur, una super Diptychos, altera post lectionem nominum, et hoc quotidianis, vel in Agendis tantummodo diebus.
Agenda diei, Officium diei seu festi. Geraldus in Vita S. Stephani Grandimont. cap. 3. n. 17 :
Exceptis Ecclesiastici officii regularibus debitis, Agenda videlicet diei, et B. Mariæ, et fidelium defunctorum.
Agenda Missarum, apud Ægidium [] Monach. Aureæ-Vallis in Alberone II. Episc. Leod. cap. 34. Acta SS. Maii tom. 3. pag. 220. D :
Inter Missarum porro Agenda... sopor irrepsit.
Agenda Mortuorum, Officium vel Missa pro defunctis, in Synodo Carthaginens. II. can. 9. in lib. 1. Sacram. Eccl. Rom. cap. 92. lib. 3. cap. 95. in Antiphonario S. Gregorii, et in veteri Kalendario Romano apud Allatium de Dominicis et hebdomadibus Græcorum pag. 1493. apud Joannem Abrinc. Episc. de Eccl. offic. etc. Inquisitiones de Presbyteris cap. 89. apud Reginonem Ecclesiast. disciplin. :
Similiter ordinem et preces in exequiis atque Agendis defunctorum.
Gervasius Tilleberiensis MS. part. 3. de Otiis Imperial. cap. 18. de quodam Episcopo :
Dum Agendam Mortuorum sedulus orator passim deambulando cantaret.
agenda, nude, pro Agenda Mortuorum dicitur, ut auctor est Durandus lib. 7. cap. 35. n. 1. Anast. Bibl. in S. Leone II. PP. :
Hic fecit constitutum.... ne Mauri quondam Episcopi (Ravennatis) anniversitas, aut Agenda celebretur.
Beda in Vita S. Augustini :
Per omne sabbatum a Presbytero loci illius Agendæ eorum solenniter celebrantur.
Vide Berengosium Abb. lib. 3. de Invent. S. Crucis cap. 11. Guigonem in Statutis Cartusiens. cap. 11. § 1. cap. 14. § 1. 4 et Statuta antiqua ejusd. Ordin. 1. part. cap. 5. § 35.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Agenda, nude positum pro Vespertinis precibus iisque canonicis sumi videtur in schedis Narbonensibus pag. 427. ubi sic legitur :
Et dixit per sacramenta, quod in die Martio sancta nuper præterita non inveniebat filiam suam prædictam, quam amiserat circa Agendam, sive circa horam qua homines exeunt ab operibus propter defectum diei in sero.
Agenda, Liber Baptismatis vel Benedictionis, Joanni de Janua : in quo scilicet officia Ecclesiastica continentur.
Agenda Capituli, Totum id, quod in Capitulari loco, seu Capitulo, vel legitur, vel tractatur. Ita præfert titulus in Collectario Burfeldensi, ut auctor est Haëftenus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Agenda Pacis, Pacis conditiones, Gall. Articles d'un Traité de paix. Fœdus MS. Alvredi et Guthruni Regum, apud Spelmannum in voce Agenda :
Hæc sunt pacis Agenda quæ Alfridus Rex et Godrum Rex constituerunt.
In textu anglosaxonico legitur domas et gerædnysse quibus vocibus consulta, decreta significantur.
Agenda Regni, Negotia, res. Charta Ricardi I. Reg. Angl. apud Radulfum de Diceto in Imaginib. Histor. pag. 659 :
Præcipimus ut secundum dispositionem vestram de omnibus Agendis Regni nostri, tam de Castellis quam de escaetis, absque omni occasione faciatis.