![[]](img/image.png)
AGENHINE, Anglis, Familiaris seu famulus domesticus. Ita porro iis dicebatur,
qui tertia nocte apud aliquem hospitatus erat : tunc enim tenebatur paterfamilias perinde
de eo respondere, tanquam de sui ipsius famulo, et illatas ab eo injurias resarcire, si
delinquentem Justitiæ non sisteret. Leges Edw. confess. cap. 27 21 :
Si quis hospitaverit privatum vel alienum, qui Anglice cuð and uncuð dicuntur, quod Anglice dicitur cuth other uncuth poterit eum noctibus habere duabus tanquam hospitem : qui si forisfecerit, non incurrat Dominus damnum pro hospite... quem si tertia nocte hospitatus fuerit, et is alicui forisfecerit, habeat eum ad rectum, tanquam de propria familia, quod Anglice dicitur twa night gest ðrid night agenhine, tvain nithes gest, thrid nith ha wan man id est, duabus noctibus hospes, tertia habitus est domesticus : est enim agen, proprius, et hine famulus. Similia habet Bracton lib. 3. tract. 2. cap. 10 :
Item secundum antiquam consuetudinem dici poterit de familia alicujus, qui hospitatus fuerit cum alio per tres noctes, quia prima nocte dici poterit Uncuth, i. familiaris, domesticus famulus ; est enim Anglis hoine et hogh, domus : hine famulus. Leges Henrici 1. cap. 9 :(i. incognitus)secunda vero Gust(i. hospes)tertia nocte Hogenehyne
Nemo ignotum vel vagantem ultra triduum absque securitate detineat.Leg. Canut. sec. cap. 25. Guil. conquest. cap. 46.
Nuls ne receit home ultre iij nuis, si til ne li command, od qui il fust ainz. In Egilli saga pag. 698. legimus morem fuisse non ultra triduum in hospitio sedendi.