« »
 
[]« Agillarius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 141c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AGILLARIUS
AGILLARIUS, Bubulcus seu bubulcorum præfectus, à Græco ἀγέλη, Armentum, Anglis veteribus Heyward vel Herdward. Hic domino fidem facere et jurare tenebatur : de cujus Sacramenti formula Kennettus loquitur in Glossario ad calcem Antiquit. Ambrosden. Idem ibidem pag. 534. ad ann. 1399 : Quoddam pratum viride, quod vocatur Heywards-mere, eo quod pertineat ad Officium Agillarii domini l'Etrange. Ratione hujus officii ab aliis domino debitis servitiis immunis erat Bubulcus ; hinc in Chartulario Glaston. MS. fol. 40 :
Sunt ibi sexdecim cotarii, quorum alii sunt Bubulci domini, alii sunt Pastores, qui si non essent, deberet quilibet unum opus singulis septimanis per annum.
Præerat Agillarius variis agrorum operibus et operariis. Laudatus Kennettus ad ann. 1425. pag. 576 :
Et in solutis diversis hominibus et fœminis primo die mensis Julii conductis ad sarculandum diversa blada, ut patet per talliam contra Agillarium hoc anno 14. sol. 10. den. etc.
Hujus vero stipendium anno tertio Henrici VI. erat. 13. sol. 4. den. :
Et in stipendio Roberti Clerk Agillarii hoc anno 13. sol. 4. den.
apud eund. Kennettum pag. 576. Vide Meursii Gloss. Græcob. in voce Ἀγελλάριος.