« »
 
[]« Agistare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 142b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AGISTARE
AGISTARE, Adgistare, Agistator, Agistamentum, voces Scriptoribus Anglicis sat frequentes, a Gallico Giste. Est autem Agistare, animalia seu pecora in silvam immittere, quo ibi jaceant, et pascant, certa anni tempestate, in designatis ab Agistatoribus locis, Galli Gister dicunt. Ita
Agistare boscum, silvam. campum, est certum pecoris numerum, compascendi jus habentibus, assignare in bosco, silva, aut campo. Capitula Placitorum Coronæ Regis apud Hoved. in Ric. I. pag. 784 :
Item præcipit... quod 4. ponantur Milites ad Agistandos boscos suos, et ad recipiendum pannagium suum.
Mox :
Item præcipit, quod nullus Adgistet boscos suos infra metas forestæ suæ antequam bosci eorum Adgistentur.
Charta Forestæ Joannis Regis Angl. apud Parisium :
Unusquisque liber homo Agistet boscum suum in foresta pro voluntate sua et habeant pannagium suum.
Vide Fletam lib. 2. cap. 41. § 31.
Agistare animalia, in boscum aut forestam immittere, in Fleta lib. 2. cap. 41. § 15. Inquisitiones de forisfacturis forestæ in Additam. ad Matth. Paris. cap. 12 :
Inquiratur etiam de equis, equitiis, et aliis averiis Agistatis infra forestam Regis, per quæ pastura forestæ nimis oneratur.
Ibidem :
Inquiratur qui forestarii cœperint finem pro diversis animalibus Agistandis. Agistare porcos,
in Monastico Angl. tom. 2. pag. 230.
Agistare, Pensionem imponere, tributo onerare : metaphora ducta a boscis, aut forestis, quæ pascuis sunt obnoxiæ. In Actis Forens. Edw. I. Regis Angl. apud Seldenum in Mari clauso lib. 2. pag. 191. occurrit mentio terrarum, ad custodiam maris Agistatarum, i. ut interpretatur idem Seldenus, pensione seu tributo onustarum. Et apud Spelmannum in Ordinat. Marisci de Runney, dicuntur terræ Agistatæ, quarum possessores ripas seu aggeres vicinos contra impetus aquarum munire tenentur. Neque alio sensu Historia Fundationis Prioratus de Wigmore in Agro Hereford. Gallice scripta, tom. 2. Mon. Angl. pag. 215 :
Et pur plus tost haster cel ranzon, si pria il qu'il vousist granter pur mettre un Agistement d'argent sur sa gent, i.
ut promptius liberationem ejus procuraret, petiit licentiam sibi dari pecuniam a vassallis suis corrogandi.
Agistator, qui pascuis silvaticis præest, et ne ultra metas præscriptas animalia evagentur, aut ultra diem præstitutum pascant, invigilat. Charta Joannis Regis Angl. de Foresta, ann. 1215 :
Agistatores nostri debent accipere panagium suum.
Monasticum Angl. tom. 1. pag. 939 :
Extra omnem potestatem forestariorum, viridariorum, regardatorum, Agistatorum, et omnium aliorum baillivorum forestæ nostræ.
Vide Fletam [] lib. 2. cap. 41. § 3. et Manwodum in Legibus Forestarum cap. 11. fol. 80.
Agistamentum, jus pascendi animalia in boscis, aut forestis. Hoved. loco citato :
Est sciendum, quod incipit Adgistamentum dom. Regis 15. die ante Festum S. Michaëlis, et durat 15. diebus post festum S. Michaëlis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Agistamentum, Alia notione videtur esse tributum propter jus pascendorum animalium in silvis exactum. Madox Formulare Anglic. Charta DCXCVII :
Salva in tota vita mea communia pasturæ ad decem jumenta cum eorum sequela trium annorum, pascencia in eadem foresta toto tempore anni sine Agistamento vel impedimento, exceptis pratis et clausis factis vel faciendis ; et salva mihi communia pasturæ ad triginta averia mea propria de Melborbis et Perafton, pascencia in eadem foresta per totum annum sine Agistamento.
Hæc vox eodem sensu pluries repetitur ibidem.