« Agminales equi » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 143b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AGMINALES
AGMINALES Equi, in leg. 18. D. de Muneribus et onerib. :
Patrimoniorum munera duplicia sunt : nam quædam ex his muneribus, possessionibus, sive patrimoniis indicuntur, veluti Agminales Equi, vel mulæ, et angariæ atque veredi.In Leg. 4. et 6. Cod. Theod. de Cursu publico, Agminales seu paraveredi dicuntur, ita ut agminales iidem sint qui paraveredi. Agminales autem vocatos probabile est, quod gregatim, ἀγεληδὸν, agminatim, prope civitates nutrirentur et haberentur ad cursus publicos. Hæc est Gothofredi sententia, alii Agminalis dictum esse putant, quasi Ad agmen pertinens, ad exercitum spectans.