« »
 
[]« 3 agonizare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 145b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AGONIZARE3
3. AGONIZARE. Extremum spiritum ducere, cum vita scilicet cum morte luctatur : Italis Agonizare, nostris Agonizer. Leporius Presbyter in libro Emendationis, de Christo :
In hoc maxime fides nostra consistit, ut credamus unicum Filium Dei... pro nobis omnia secundum carnem fuisse perpessum, et non sibi Agonizasse, sed nobis, etc.
Liber 5. Insinuat. divin. S. Gertrudis cap. 2 :
Exacto mane quodam, ita male valuit, quod putabatur Agonizare.
Occurrit ibi non semel, et apud Cæsarium lib. 1. Mirac. cap. 35. lib. 5. cap. 8. lib. 6. cap. 36. et alios. Ditmarus lib. 6. pag. 77 :
Et jam stola induta in Agone laborantem vidi.
Vide Agon mortis.