« Agrancare » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 146b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AGRANCARE
AGRANCARE, ab Ital. Aggranchiare, ut observant docti Hagiographi, quod de digitis
dicitur, dum ex frigore aut nervorum convulsione contrahuntur. Mirac. S. Rosæ tom. 2.
Sept. pag. 451. col. 1 :
Digiti omnes manuum debilitati sunt et attracti, et prout vulgariter dicitur, Agrancati in modum, quod neutra ejus manuum suum satis officium facere poterat.... Quo glorioso corpore cum ejus attractis manibus acclusis digitis devotissime tacto, illico... miraculose liberata fuit.