« Agulani » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 150a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AGULANI
AGULANI, inter populos, qui Saracenis vel Turcis parebant, cum Franci nostri Syriam
ingressi sunt, recensentur passim a Scriptoribus rerum Hierosolymitanarum ; sed an hæc
appellatio gentis sit, an vero sectæ, incertum plane, cum et ii Publicanis et Azimitis
jungantur, quæ indubie nomina sectariorum sunt. De Agulanis id unice prodit Guibertus lib.
5. Gestor. Dei cap. 8 :
Eorum siquidem, quos Agulanos appellant, tria numero millia extitisse feruntur, qui neque gladios, neque lanceas, aut sagittas nulla penitus arma formidant, quia omni ex parte cum ipsi, tum equi eorum ferro adoperiuntur. Hi nihil armorum prorsus in bellis præter enses usui habent.His consona habent Robertus Monachus lib. 6. Baldricus lib. 5. et alii.