« »
 
[]« Alabarches » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 156b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALABARCHES
ALABARCHES, Halabarches, Halobarches et Arabarches. Voces Græcæ, quæ Rufino in Hist. Eccl. Euseb. sonant Salis præfectum, cui concinit Calepinus. Turneb. lib. 27. cap. 25. opinatur, fuisse Alexandriæ præfectum, qui Judæis præerat Alexandrinis. Cujacius lib. 8. obs. cap. 37. vult,
Vectigal Alabarchiæ esse id, quod pro transductione pecorum infertur. Ἀλάϐα est scriptura sive atramentum, quo scribimus, ut Phavorinus ait. Sic vectigaliorum ratio scriptura dicta est, et vectigalibus præpositus, Magister scripturæ sive Alabarches.
Hæc Cujacius : plura vide apud Martinium in voce Halabarches.