« »
 
[]« Alabarda » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 156b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALABARDA
ALABARDA, Hastæ genus Helvetiorum atque Germanorum. Jovius Hist. lib. 2 :
Arma eorum erant breves gladii, atque hastæ fraxineæ denum pedum, angusto præfixæ ferro. Quarta ferme eorum pars ingentibus securibus, quarum e summo quadrata cuspis prominebat, instructa. Has cæsim punctimque feriendo ambabus manibus regebant, Alabardæque eorum lingua vocabantur.
Cluverius Germ. Antiq. lib. 1. cap. 44 :
Quod vocabulum (Hallebard) nihil aliud significat, quam securim Palatinam, qua regum nunc principumque satellites et corporum custodes armantur.
Halle quippe est atrium palatii, veteri Germanorum sive Celtarum vocabulo, et Bard, securis. Willel. Malmesbur. lib. 2. memorat id armorum genus a Danis antiquitus fuisse adhibitum, ex quo vocatas fuisse secures Danicas. Vide quæ de illis disputat Cangius ad Alexiadem. Hæc ex Lexic. milit. Caroli de Aquino. Albardacha, apud Erasmum in Colloquiis. Lit. remiss. ann. 1448. in Reg. 179. Chartoph. reg. ch. 211 :
Ung baston, appellé une Hallebarde ou guisarme.