« »
 
[]« Alatoria » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 159b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALATORIA
ALATORIA, Alorium, Ambulacrum, Gall. Allée. Charta Calomontis ann. 1397 :
Cum ingressu et exgressu per Alorium situm subtus domum dicti Rigniaci.... Ita ut Alatoria dictorum murorum maneat libera.
Charta Tossiacensis in Dumbis ann. 1449 :
Licentia datur faciendi aponsam supra corseriis villæ, aponsatam muris tali modo quo dessubtus possit transire una charrata feni, et quod Alatoria dictorum murorum maneat in statu in quo sunt de præsenti.
Normannorum antiquæ Consuetudines, apud Marten. tom. 1. Anecdot. pag. 227 :
Et ibi nulli liceat facere palicium nisi in [] una regula et id sine propugnaculis et Alatoriis.
In hoc posteriori exemplo Alatoria vel Alatorium ut ambulacrum, ita et Alam domus, Aile de bâtiment, significare potest.