«
4 alba » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 160c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALBA4
4. ALBA, Vestis candida, quam induebant recens baptizati, in puritatis et innocentiæ, quam
profitebantur, symbolum :
ἐσθὴς φωτιστιϰή, in Martyrio
Bacchi junioris pag. 84. Statim enim atque de fonte nudi egrediebantur, stola alba
induebantur, præmissa hac oratione, quæ legitur in Missali Gothico :
Accipe vestem
candidam, quam immaculatam perferas ante tribunal Domini nostri JESU CHRISTI.
Albis autem vestibus ideo post baptismum indutos Christianos, opinantur passim viri
doctiores, quod, ut ait S. Paulus ad Ephesios cap. 5.
antea tenebræ erant, nunc autem
lux in Domino
. Quæ est sententia Clementis Alexandrini lib. 1. Pædag. cap. 6. Unde
nova baptismatis lux baptismus dicitur in Cod. Theod. Græcis
φώτισμα.
Dealbatus fonte baptismatis
, in Charta Edbaldi
Reg. Angl. apud Will. Thorn. in Chr. pag. 2125. Vide Theodulfum Aurelian. de Ordine
baptismi cap. 14. S. Zeno Veron. Ep. invit. 2. ad Fontem :
In Fontem
quidem nudi demergitis ; sed ætherea veste vestiti, mox inde surgetis.
Lactantius carmin. de Resurr. :
Candidus egreditur nitidis exercitus undis.
Paulinus Epist. 12 :
Inde parens sacro ducit de Fonte Sacerdos
Infantes niveos corpore, corde, habitu.
◊ Idem in Epist. ad Macharium, de quodam sene recens baptizato :
Ad unanimitatem tuam de rudi matris Ecclesiæ fœtu immaculatum Candente Lanicio
pastor egregii gregis, sed magni pignoris munerator, et encænium spiritale
transmisi.
Valentinianus in leg. ult. Cod. Theod. de Spectaculis :
Quamdiu
cœlestis lumen lavacri imitantia novam sancti baptismatis lucem Vestimenta
testantur.
Faustus Regiensis Epist. ad Paulinum :
Niveus sanctæ
regenerationis Candor.
Cæsarius Arelat. Serm. 15 :
Quando in nobis sacri
baptismatis dona vacuavimus, quando in nobis Niveos holosericæ nuptialis Amictus
concidimus, etc.
Ordo Romanus :
Et deportantur ipsi infantes
(baptizati)
ante eum, (Episcopum)
et dat singulis Stolam
Candidam et chrismale, et decem siliquas, dicens : Accipe Vestem Candidam et
immaculatam, quam perferas ante tribunal D. N. Jesu Christi in vitam æternam.
Concilium Rotomagense ann. 1059. can. 19 :
Ut baptizati in eadem Ecclesia, in qua
regenerationis gratiam acceperunt, et in qua Parochiani existunt, per octonos dies in
Albis repræsententur cum cereis ardentibus.
Conradus Urspergensis, ann. 1124 :
Infantes suos in Sabbato sancto Paschæ et Pentecostes cum candelis et cappa, quæ
dicitur Vestis Candida, et patrinis comitantibus ad baptismum deferant, eosque veste
innocentiæ indutos per singulos dies usque in octavum diem ejusdem Sabbati ad Ecclesiam
deferant, et celebrationi divini Officii interesse satagant.
Ubi
Cappam
appellat, quod alii
Chrismale. Dabantur
Albæ sumptu Ecclesiæ, ut innuit
Greg. M. lib. 7. Ind. 1. Epist. 2. Vide Monachum Sangallens. De vita Car. M. lib. 2. cap. 14.
Ejusmodi porro vestis
Albæ Baptizatorum mentio est passim apud Scriptores, Dionys.
Areop. de Hier. Eccles. cap. 1. 2. 5. S. Cyrillum Cateches. 4. S. Athanasium orat. in S.
Pascha extr. Leidranum de Baptismo cap. 8. Jobium apud Phothium n. 223. Joan. Moschum cap.
207. Socratem lib. 7. cap. 17. S. Augustinum Epist. 168. serm. 137. de tempore, S.
Ambrosium lib. de his qui myster. init. Prudentium lib. 1. adversus Symmach. Gregorium M.
lib. 7. Indict. 2. Epist. 5. Fortunatum lib. 5. poëm. 4. Gregor. Turon. lib. 5. cap. II.
de Vitis Patrum cap. 1. Lambertum in Vita S. Heriberti Archiep. Coloniensis. n. 21.
Alcuinum, de Offic. divin. Rabanum Maurum de institut. Cleric. lib. 1. cap. 29. Amalar.
lib. 1. de Eccl. offic. cap. 29. 33. Honorium Augustod. lib. 1. cap. 243. Durandum lib.
Ration. cap. 82. in Concilio Insulano ann. 1288. cap. 17. etc. Vide Henric. Valezium ad
Euseb. lib. 4. de Vita Constant. cap. 62. Wilrammus, Abbas Ebersperg. in cant. cant. c. 1. v. 2 :
Inde places teneris tu dulcis sponse puellis,
Scilicet una salus in te sanctis animabus,
Quas renovat lavacrum, vestit Stola Justitiarum.
Propter hoc adulescentulæ, fideles animæ te diligunt, quæ Dealbatæ sunt,
purificatæque puri lavacro gurgitis, quæque veste innocentiæ ex tuo favore, sint
circumamictæ
.
Sed et Pontifex ipse in Baptismi
ceremoniis Albatus erat. Petrus Comestor in Histor. Scholast. cap. 22. Levit. :
In
hunc modum et Pontifex Evangelicus in aspersione basilicæ, quam dedicat, quasi in
expiatione, lineis et minoribus utitur indumentis. Etiam in Sabbato baptismali in
consecratione fontium, et in mersione Catechumenorum, cum scilicet transferuntur peccata
eorum, utitur similibus indumentis. Cum autem his peractis ad ministrationem accedit
altaris, Pontificialibus et pretiosis vestibus infulatur.
At nescio, unde
hausit, quod ait in Act. Apost. cap. 16, signum olim fuisse accepti Spiritus Sancti, in
primitiva Ecclesia, quod omnes fere ascendentes de lavacro loquebantur omnibus linguis, ut
Apostoli.
◊ Quod vero de Baptizandorum et Baptizatorum nuditate tradunt
Scriptores, quidam in dubium vocant de sequiori sexu. Verum id etiam de iis disertim
refertur a Chrysostomo in Epist. ad Innocentium, Palladio in vita ejusdem Chrysostomi pag.
81. 85. Joanne Moscho cap. 3. Cypriano, seu auctore libri de Singularitate Clericorum, et
in Concilio IV. sub Menna act. 5. pag. 751. Edit. Colon. 1618. Vide omnino Andream
Monachum lib. 2. Vitæ S. Ottonis Episcopi Bamberg. cap. 13. et quæ in hanc rem adnotamus
ad Alexiadem.
In Albis Positi autem et
Albati dicebantur recens baptizati, donec
Albas
deposuissent. Acta martyrii S. Stephani PP. :
Eum erudiens baptizavit, et in Albis
positum Presbytero consignavit.
Paulus Warnefridus lib. 6. de Gestis Longob.
cap. 15. de Theodoaldo Rege Anglos. :
Cum Romam pervenisset, a Sergio PP.
baptizatus, Petrusque est appellatus, et adhuc in Albis constitutus, ad regna cælestia
migravit.
Ejusdem Regis Epitaph. :
Fonte renascentis quem Christi gratia purgans
Protinus Albatum vexit in arce poli.
Henric. Hutindon. lib. 3. Hist. pag. 328 :
Baptizati sunt et liberi
ejus,.... quorum duo adhuc Albati mortui sunt.
Alcuinus poem. 3 :
Dum mergi meruit baptismi gurgite felix,
Post Albas igitur morbo correptus egrescit,
Donec mortali clausit spiracula vitæ.
Vide Gregorium Turon. lib. 1. de Mirac. cap. 67. lib. de Glor. Confess. cap. 54.
92. lib. 2. Hist. cap. 30. Gesta Regum Francor. cap. 14. etc.
◊ Albas vero vestes deponebant Sabbato ante Octavas Paschæ. Ordo
Romanus :
Ab ipso die ad Sabbatum ante Octavas Paschæ, quo die Alba tolluntur
vestimenta a nuper baptizatis.
Alio loco :
Sabbato infra Albas Albati,
qui in Sabbato sancto baptizati fuerint, Albis vestibus exuuntur.
Mox sequitur
benedictio aquæ
ad albas deponendas. Ita Amalarius locis citatis, Rupertus
Tuitiensis lib. 8. de Divin. offic. cap. 16. et alii. Proinde recte Jobius Monachus apud
Photium, dixit
ἑπτὰ ἡμέρας τοὺς βαπτιζομένους
λαμπροφορεῖν, cum octavo albas deponerent. S. Athanasius oratione in Sabbat.
τῆς ἀπολυσίμου. Σήμερον ἀποδύεσθε τὴν φορουμένην ἐσθῆτα, ἀλλὰ μὴ
ἀπόθεσθε τήν ϰεϰρυμμένην σφραγῖδα, etc.
Dies depositionis Albarum, apud
Andream Monachum lib. 2. Vitæ Ottonis Episc. Bambergensis cap. 27.
◊ Quod vero Latini,
Albas deponere, nostri
Desauber
dicebant : quæ vox non ita pridem obtinebat in Picardia nostra, ubi octavo post infantium
baptisma die, agebantur convivia, et singulis totius
fere agnationis
puerulis erogabantur placentulæ, idque
Desaubage dicebant. Est autem
Desauber, albas tollere. Le Roman
de Charité MS. :
S'il puet ta casure perdras, casulam.
Et aprés seras Desaubés.
Albae, Hebdomada, quæ Pascha subsequitur, vel Pentecosten : nam et
Albas
Pentecostes dixit Theodorus Cantuar. Archiep. in Pœnitentiali cap. 13.
Octo dies
Neophytorum, in Epist. Anonymi de celebratione Paschæ tom. 9. Oper. S. Hieronym.
Nominis rationem exponit Rabanus lib. 2. de Instit. Cleric. cap. 10 :
Quos septem
dies Albas vocitamus, propter eos, qui in sancta nocte baptizati, Albis per totam
hebdomadam utuntur vestibus.
Ægidius Aureæ-Vallis Monachus in Hugone Episc.
Leod. cap. 121 :
In Hebdomada, quæ post Albas sequitur. Albæ Paschales,
in
Epist. 9. Gelasii I PP. et apud Joan. Diac. in Vita Greg. M. lib. 4. cap. 88. in Concilio
Lond. ann. 1175. can. 15. etc. Liber 1. Sacrament. Eccl. Rom. cap. 47 :
Incipiunt
totius Albæ orationes et preces.
Albæ, præterea dicta interdum ipsa Dominica, quæ Albarum hebdomadam subsequitur. Vetus
Pœnitent. MS. :
A Pascha usque in Albas, et in Ascensa Domini, etc.
Albaria hebdomada. Miracula S. Walpurgis libro 4. cap. 11 :
Transeunte namque festiva
solemnitate Paschali, dum Albaria sequens adveniret hebdomada, etc.