« »
 
[]« Frisum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 612c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRISUM
FRISUM, Fimbria, lacinia, Frange, vox formata ex Phrygium. Vide in hac voce. Leo Ost. lib. 2. cap. 61 :
Tres pannos de altari, unum cum albis, alium [] cum cruce et Friso.
Lib. 3. cap. 31 :
Albam quoque a scapulis et capite ac manibus Friso decentissime adornatam, a pedibus vero Frisea nihilominus lista...... circumdatam.
Infra :
Pannum diarodinum Frisatum cum auro.
Cap. 58 :
Planetam purpuream cum Friso.
Chronicon. Trudonense lib. 1. pag. 350 :
Pallium unum cum Friso et margaritis.
Vide Ughellum tom. 7. pag. 1275. et Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 290.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
An non dici posset Frisum esse a Britanico Frés, Laceratio, ut et vox Gallica Frange a Latino Frangere ? Fimbriæ enim et laciniæ sunt quasi lacerati panni. Menagius nostrum Frange a Fimbria vult derivatum.