« »
 
[]« 2 alba » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 160a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALBA2
2. ALBA, Vestis, seu tunicæ species, a candore sic nuncupata. Epistola Valeriani Imp. apud Pollionem :
Vestes diversas 16, Albam subsericam, Paragaudem triuncem unam
. Ibidem :
Albam subsericam unam cum purpura succubitana.
Sed et longe postea Albas fuisse promiscui usus, ex eo colligimus, quod laïcis, in Monasteriis degentibus, tribuat Lanfrancus Cantuar. Archiepisc. Epist. 13 :
Plerique autumant manipulum esse commune ornamentum omnium, sicut et Albam et amictum : nam et in Cœnobiis Monachorum etiam laïci cum Albis induuntur.
Quinetiam
Alba, pro veste muliebri usurpari videtur apud Bertham Sanctimonialem in Vita S. Adeleidis Virg. n. 27.