« »
 
[]« 4 alba » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 160c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALBA4
4. ALBA, Vestis candida, quam induebant recens baptizati, in puritatis et innocentiæ, quam profitebantur, symbolum : ἐσθὴς φωτιστιϰή, in Martyrio Bacchi junioris pag. 84. Statim enim atque de fonte nudi egrediebantur, stola alba induebantur, præmissa hac oratione, quæ legitur in Missali Gothico :
Accipe vestem candidam, quam immaculatam perferas ante tribunal Domini nostri JESU CHRISTI.
Albis autem vestibus ideo post baptismum indutos Christianos, opinantur passim viri doctiores, quod, ut ait S. Paulus ad Ephesios cap. 5.
antea tenebræ erant, nunc autem lux in Domino
. Quæ est sententia Clementis Alexandrini lib. 1. Pædag. cap. 6. Unde nova baptismatis lux baptismus dicitur in Cod. Theod. Græcis φώτισμα.
Dealbatus fonte baptismatis
, in Charta Edbaldi Reg. Angl. apud Will. Thorn. in Chr. pag. 2125. Vide Theodulfum Aurelian. de Ordine [] baptismi cap. 14. S. Zeno Veron. Ep. invit. 2. ad Fontem :
In Fontem quidem nudi demergitis ; sed ætherea veste vestiti, mox inde surgetis.
Lactantius carmin. de Resurr. :
Candidus egreditur nitidis exercitus undis.
Paulinus Epist. 12 :
Inde parens sacro ducit de Fonte Sacerdos
  Infantes niveos corpore, corde, habitu.
Idem in Epist. ad Macharium, de quodam sene recens baptizato :
Ad unanimitatem tuam de rudi matris Ecclesiæ fœtu immaculatum Candente Lanicio pastor egregii gregis, sed magni pignoris munerator, et encænium spiritale transmisi.
Valentinianus in leg. ult. Cod. Theod. de Spectaculis :
Quamdiu cœlestis lumen lavacri imitantia novam sancti baptismatis lucem Vestimenta testantur.
Faustus Regiensis Epist. ad Paulinum :
Niveus sanctæ regenerationis Candor.
Cæsarius Arelat. Serm. 15 :
Quando in nobis sacri baptismatis dona vacuavimus, quando in nobis Niveos holosericæ nuptialis Amictus concidimus, etc.
Ordo Romanus :
Et deportantur ipsi infantes (baptizati) ante eum, (Episcopum) et dat singulis Stolam Candidam et chrismale, et decem siliquas, dicens : Accipe Vestem Candidam et immaculatam, quam perferas ante tribunal D. N. Jesu Christi in vitam æternam.
Concilium Rotomagense ann. 1059. can. 19 :
Ut baptizati in eadem Ecclesia, in qua regenerationis gratiam acceperunt, et in qua Parochiani existunt, per octonos dies in Albis repræsententur cum cereis ardentibus.
Conradus Urspergensis, ann. 1124 :
Infantes suos in Sabbato sancto Paschæ et Pentecostes cum candelis et cappa, quæ dicitur Vestis Candida, et patrinis comitantibus ad baptismum deferant, eosque veste innocentiæ indutos per singulos dies usque in octavum diem ejusdem Sabbati ad Ecclesiam deferant, et celebrationi divini Officii interesse satagant.
Ubi Cappam appellat, quod alii Chrismale. Dabantur Albæ sumptu Ecclesiæ, ut innuit Greg. M. lib. 7. Ind. 1. Epist. 2. Vide Monachum Sangallens. De vita Car. M. lib. 2. cap. 14. Ejusmodi porro vestis Albæ Baptizatorum mentio est passim apud Scriptores, Dionys. Areop. de Hier. Eccles. cap. 1. 2. 5. S. Cyrillum Cateches. 4. S. Athanasium orat. in S. Pascha extr. Leidranum de Baptismo cap. 8. Jobium apud Phothium n. 223. Joan. Moschum cap. 207. Socratem lib. 7. cap. 17. S. Augustinum Epist. 168. serm. 137. de tempore, S. Ambrosium lib. de his qui myster. init. Prudentium lib. 1. adversus Symmach. Gregorium M. lib. 7. Indict. 2. Epist. 5. Fortunatum lib. 5. poëm. 4. Gregor. Turon. lib. 5. cap. II. de Vitis Patrum cap. 1. Lambertum in Vita S. Heriberti Archiep. Coloniensis. n. 21. Alcuinum, de Offic. divin. Rabanum Maurum de institut. Cleric. lib. 1. cap. 29. Amalar. lib. 1. de Eccl. offic. cap. 29. 33. Honorium Augustod. lib. 1. cap. 243. Durandum lib. Ration. cap. 82. in Concilio Insulano ann. 1288. cap. 17. etc. Vide Henric. Valezium ad Euseb. lib. 4. de Vita Constant. cap. 62. Wilrammus, Abbas Ebersperg. in cant. cant. c. 1. v. 2 :
Inde places teneris tu dulcis sponse puellis,
Scilicet una salus in te sanctis animabus,
Quas renovat lavacrum, vestit Stola Justitiarum.
Propter hoc adulescentulæ, fideles animæ te diligunt, quæ Dealbatæ sunt, purificatæque puri lavacro gurgitis, quæque veste innocentiæ ex tuo favore, sint circumamictæ
.[] Sed et Pontifex ipse in Baptismi ceremoniis Albatus erat. Petrus Comestor in Histor. Scholast. cap. 22. Levit. :
In hunc modum et Pontifex Evangelicus in aspersione basilicæ, quam dedicat, quasi in expiatione, lineis et minoribus utitur indumentis. Etiam in Sabbato baptismali in consecratione fontium, et in mersione Catechumenorum, cum scilicet transferuntur peccata eorum, utitur similibus indumentis. Cum autem his peractis ad ministrationem accedit altaris, Pontificialibus et pretiosis vestibus infulatur.
At nescio, unde hausit, quod ait in Act. Apost. cap. 16, signum olim fuisse accepti Spiritus Sancti, in primitiva Ecclesia, quod omnes fere ascendentes de lavacro loquebantur omnibus linguis, ut Apostoli.
Quod vero de Baptizandorum et Baptizatorum nuditate tradunt Scriptores, quidam in dubium vocant de sequiori sexu. Verum id etiam de iis disertim refertur a Chrysostomo in Epist. ad Innocentium, Palladio in vita ejusdem Chrysostomi pag. 81. 85. Joanne Moscho cap. 3. Cypriano, seu auctore libri de Singularitate Clericorum, et in Concilio IV. sub Menna act. 5. pag. 751. Edit. Colon. 1618. Vide omnino Andream Monachum lib. 2. Vitæ S. Ottonis Episcopi Bamberg. cap. 13. et quæ in hanc rem adnotamus ad Alexiadem.
In Albis Positi autem et Albati dicebantur recens baptizati, donec Albas deposuissent. Acta martyrii S. Stephani PP. :
Eum erudiens baptizavit, et in Albis positum Presbytero consignavit.
Paulus Warnefridus lib. 6. de Gestis Longob. cap. 15. de Theodoaldo Rege Anglos. :
Cum Romam pervenisset, a Sergio PP. baptizatus, Petrusque est appellatus, et adhuc in Albis constitutus, ad regna cælestia migravit.
Ejusdem Regis Epitaph. :
Fonte renascentis quem Christi gratia purgans
  Protinus Albatum vexit in arce poli.
Henric. Hutindon. lib. 3. Hist. pag. 328 :
Baptizati sunt et liberi ejus,.... quorum duo adhuc Albati mortui sunt.
Alcuinus poem. 3 :
Dum mergi meruit baptismi gurgite felix,
Post Albas igitur morbo correptus egrescit,
Donec mortali clausit spiracula vitæ.
Vide Gregorium Turon. lib. 1. de Mirac. cap. 67. lib. de Glor. Confess. cap. 54. 92. lib. 2. Hist. cap. 30. Gesta Regum Francor. cap. 14. etc.
Albas vero vestes deponebant Sabbato ante Octavas Paschæ. Ordo Romanus :
Ab ipso die ad Sabbatum ante Octavas Paschæ, quo die Alba tolluntur vestimenta a nuper baptizatis.
Alio loco :
Sabbato infra Albas Albati, qui in Sabbato sancto baptizati fuerint, Albis vestibus exuuntur.
Mox sequitur benedictio aquæ ad albas deponendas. Ita Amalarius locis citatis, Rupertus Tuitiensis lib. 8. de Divin. offic. cap. 16. et alii. Proinde recte Jobius Monachus apud Photium, dixit ἑπτὰ ἡμέρας τοὺς βαπτιζομένους λαμπροφορεῖν, cum octavo albas deponerent. S. Athanasius oratione in Sabbat. τῆς ἀπολυσίμου. Σήμερον ἀποδύεσθε τὴν φορουμένην ἐσθῆτα, ἀλλὰ μὴ ἀπόθεσθε τήν ϰεϰρυμμένην σφραγῖδα, etc. Dies depositionis Albarum, apud Andream Monachum lib. 2. Vitæ Ottonis Episc. Bambergensis cap. 27.
Quod vero Latini, Albas deponere, nostri Desauber dicebant : quæ vox non ita pridem obtinebat in Picardia nostra, ubi octavo post infantium baptisma die, agebantur convivia, et singulis totius [] fere agnationis puerulis erogabantur placentulæ, idque Desaubage dicebant. Est autem Desauber, albas tollere. Le Roman de Charité MS. :
S'il puet ta casure perdras, casulam.
Et aprés seras Desaubés.
Albae, Hebdomada, quæ Pascha subsequitur, vel Pentecosten : nam et Albas Pentecostes dixit Theodorus Cantuar. Archiep. in Pœnitentiali cap. 13. Octo dies Neophytorum, in Epist. Anonymi de celebratione Paschæ tom. 9. Oper. S. Hieronym. Nominis rationem exponit Rabanus lib. 2. de Instit. Cleric. cap. 10 :
Quos septem dies Albas vocitamus, propter eos, qui in sancta nocte baptizati, Albis per totam hebdomadam utuntur vestibus.
Ægidius Aureæ-Vallis Monachus in Hugone Episc. Leod. cap. 121 :
In Hebdomada, quæ post Albas sequitur. Albæ Paschales,
in Epist. 9. Gelasii I PP. et apud Joan. Diac. in Vita Greg. M. lib. 4. cap. 88. in Concilio Lond. ann. 1175. can. 15. etc. Liber 1. Sacrament. Eccl. Rom. cap. 47 :
Incipiunt totius Albæ orationes et preces.
Albæ, præterea dicta interdum ipsa Dominica, quæ Albarum hebdomadam subsequitur. Vetus Pœnitent. MS. :
A Pascha usque in Albas, et in Ascensa Domini, etc.
Albaria hebdomada. Miracula S. Walpurgis libro 4. cap. 11 :
Transeunte namque festiva solemnitate Paschali, dum Albaria sequens adveniret hebdomada, etc.