« »
 
[]« Albanius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 163b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALBANIUS
ALBANIUS. Tabular. S. Vinc. Cenoman. :
Judicavit omnis curia, quod nullus alius Albanius esset dicendus, nisi is qui per terram ibat, et in ea nec parentem, nec amicum, nec hospitem ullo modo habebat, nec in illa terra nisi transeundo habitabat. De talibus ut in suo fevo habere Consuetudines debebat. Et si quis ejusmodi in ipsa terra moreretur, nisi parentem haberet, qui reclamaret, aut de aliquo sancto hæredem faceret, suas res dominus habere posset.
Privilegium Leduini Abbatis S. Vedasti Atrebat. de censu ann. 1036. e Chartul. ejusdem Monast. pag. 243 :
Homo si de ultra silva Arida Gamantia se tradere voluerit, si castellanus eum pius acceperit, Albanius erit, nec amplius se donare poterit.
Hic Albanius idem esse videtur, qui servus. Et hic quidem viguit usus apud nostros ut ii qui de alieno regno in Francicum transirent servi haberentur.
P. Carpentier, 1766.
Charta Bartholomæi episc. Laudun. ann. 1123 :
Omnes Albanios, qui in eadem villa manere voluissent ipsius apostoli (Thomæ) ad usum fratrum inibi Deo famulantium monasterio dedisset, etc.