« Albenda » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 164c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALBENDA
ALBENDA, Idem forte quod Benda, cui adjectus est Arabicus articulus Al. Est
autem Benda, Hispanis Fascia, nostris Bande. Quid si Albenda
idem sit quod Balteus, Gallice Baudrier, qui latior
fascia est, ex qua dependet ensis ? Liber Regulæ Monasterii Legerensis apud J. Moretum in
Antiquit. Navarræ pag. 276 :
Regnavit pro eoVide Alben. Albenda est vox Persica, Arabibus insitata בנד, Vexillum magnum, cum art. לא.(Fortunio Garsea)frater ejus Sancius Garseanes, cum uxore sua Domina Tota Regina. Et venerunt ambo ad dictum Monasterium, ut a prædicto Fortunio acciperent gratiam et benedictionem. Quos cum benedixisset, dedit Sancio fratri suo quatuor Albendas, et unam cortinam, et tria cornua, et spatam cum vagina, loricam cum collare de auro, diadema de capite suo, scutum et lanceam cum camo, freno et sella duas tendas, et duas ciclabes.