![[]](img/image.png)
ALBESIA,
Genus scuti quia album, Ugutioni. Festus habet :
Albesia Scuta dicebantur, quibus Albenses, qui sunt Marsi generis, usi sunt. Hæc eadem Decumana vocabantur, quod essent amplissima ut decumani fluctus.