« 1 albini » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 168a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALBINI1
1. ALBINI, et Albarii, Tectores, qui parietes tectoriis, seu inscrustationibus,
inducunt. Glossar. Græc. Lat.
ϰονιατής, Dealbator, Albinus, tector; λευϰαντής, Dealbator. Horum opera Albaria dicuntur apud Plin. lib. 36. cap. 23. Vitruv. lib. 7. cap. 2. Sponii tom. 3. Itiner. pag. 54. et in Gruteri Inscript. 172. 2. Tectorium autem et Albarium seu Album opus in eo differunt, quod qui parietes dealbant, opus etiam tectorium faciunt : nam et Tectorium est omne opus Albarium, non omne tamen tectorium Album est, sed illud dumtaxat, quod nuda calce constat. Tectorium fit arenata calce, vel marmorato, Albarium calce mera : inde Albini et Albarii, qui dealbant. Græci ϰονιατὰς vocant tam Albarios, quam Tectores. Ita Hesychius, et alii.