« »
 
[]« Alcavala » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 169c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALCAVALA
ALCAVALA, Alcabala, Tributum, pensitatio : vox Hispanica, ab Arabibus hausta. Charta Alphonsi VIII. Regis Castellæ æræ 1213. apud Anton. de Yepez in Chronico Ordinis S. Benedicti tom. 7 :
Et de ulla re vestra portaticum, neque Alcavala unquam persolvatis, nec vos, nec vestri homines.
Alia Ximenæ Diaz, uxoris Roderici Diaz, cogn. Cid, æræ 1101. ibid. :
Sive de maximas et minimas Alcabalas, etc.
Alia tom. 3. Monarch. Lusitan. pag. 282 :
Non detis portaticum, vel Alcavalam, aut cibariam.
P. Carpentier, 1766.
Tractatum super jure regio, Alcavala nuncupato, Madriti ann. 1599. in fol. edidit Ignat. Lassarte J. C. Hispanus, quem inscripsit :
De decima venditionis et permutationis, quæ Alcavala nuncupatur, liber unus.
Illud autem, quod in regnis Castellano et Legonensi potissimum exigitur, definit :
Decima pars pretii est omnium rerum quæ venduntur, aut permutantur publice vel privatim, sive res sint mobiles sive immobiles, ratione contractus, velut jure tributi, fisco solvendæ.
Hujus originem refert ad regem Alphonsum XI. cui ad subsidium adversus Mauros, cum Algeziram obsideret ann. 1342. primum ; dehinc, anno scilicet 1349. in perpetuum concessum fuit ; quod tunc ad vigesimam, imo et trigesimam partem exactum, anno 1366. ad decimam usque perductum est. Vocis etymon a Cabala, quasi alia novaque receptio, accersit Joan. Parladorius lib. Rer. quotidian. cap. 3. num. 10. at vulgarem opinionem præfert Ignat. Lassarte, quæ tradit Alphonso exigendum vectigal proponenti, a Magnatibus responsum fuisse :
Tributo no le daremos, mas a darle lemos al, que vala tanto como lo que pide ;
atque [] ex verbis Al que vala efformatum esse Alcavala. Exstant vero edicta de eo jure lib. 9. Recopil. tit. 17. Consule Diction. Hispan. Acad. reg. v. Alcabala. f. a radice Arabica קבל (kabala), Accepit.