« »
 
[]« Alcoranum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 171a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALCORANUM
ALCORANUM, Alcoranus, et Coranus, Alcoran, Legis Mahumeticæ liber. Hunc cujusdam Sergii Monachi apostatæ ope scripsit impostor Mahumedes, non quidem uno tenore, sed paulatim modo, unum versum, modo alterum, variis in locis et intra 23. annorum spatium. Hinc factum est ut his versiculis absque ordine collectis confusum omnino et indigestum opus prodierit, quamvis Abubecer, et Othman ipsius successores, atque alii Mahumedani doctores in id toti fuerint, ut in pristinum legitimumque ordinem restituerent. Apud Musulmanos (ita enim se appellari amant Mahumedis sectatores) ab Angelo Gabriele Mahumedi Alcoranum fuisse per 23. annos revelatum, fides est : tametsi quandoque asserant una nocte fuisse a Deo per Gabrielem demissum ; quæ ipsis Nox demissionis et Nox potentiæ dicitur.
Liber ille ex variis Christianæ et Judaicæ Religionis segminibus consutus est ; non quidem ex iis quæ in utraque bona sunt et fide digna, sed ex hæreticorum erroribus, et Thalmudicis Judæorum fabulis. In Alcorano, inquit Schindlerus in Lex. Pentagl. ad קרא Legit :
Trinitas, Christi Divinitas, atque Crucifixio negantur : Circumcisio, abstinentia a carne suilla, et vino, plures uxores pro facultatibus, et repudium, continui seu integri mensis jejunium, dies Veneris pro Sabbato, et crebræ lotiones præcipiuntur.
Alcoran est Arabica vox, ab al articulo, et cara, legit, collegit, unde Alcoran, lectio seu collectio. Lectio quasi per excellentiam dicitur. Collectio quia simul præcepta Mahumeticæ legis colligit.
Mirum est quanta cum veneratione suscipiant : non sinunt a Judæo vel Christiano contrectari : illi insidere nefas est : et eum vita indignum putant, qui non reverenter tractaverit.
De Alcorano vide plura apud Herbelotum, in Lexico Philol.