« Aldermannus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 171b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALDERMANNUS
ALDERMANNUS, Vox Anglosaxon. ex alder, senior, Princeps, et man, homo, composita.
Aldermanni autem dicuntur magnates, viri præcipui, comites, barones, seniores.
Leges Edwardi Confess. cap. 35 :
Sicut modo vocantur Greve, qui super alios præfecturas habent : ita apud Anglos antiquitus vocabantur Ealdormen, quasi Seniores ; non propter senectutem, sed propter sapientiam et dignitatem.Leges Alvredi cap. 44. apud Bromptonum :
Aldermannus, quem Latine Comitem vel Seniorem dicunt.Leges Forestarum Canuti Regis cap. 3 :
Pro liberalibus semper habeantur, quos Dani Ealdermen appellant.Adde cap. 21. Leges Inæ cap. 26. apud Bromptonum pag. 759 :
De pugna in domo Regis, vel in Ecclesia, vel in pomo Aldermanni vel Baronis, etc.Vita sanctæ Etheldredæ, tom. 4. Junii pag. 527. A :
Surrexere viri potentes, videlicet Egelwinus qui cognominatus est Alderman, quod intelligitur Princeps sive Comes, et fratres sui, terramque illam calumniati sunt.
Aldremannus, in Legibus Ethelredi cap. 7. in Legibus Henrici I. cap. 8. et in Monastico
Anglic. tom. 1. pag. 234. 235. Traducta postmodum hæc vox ad Comites et Præfectos
Provinciarum, Civitatum, et Hundredorum, qui vice Regia jus dicebant, qua quidem notione
id vocabuli usurpari passim deprehendas in Legibus Alvredi cap. 17. 40. 42. 44. 48. apud
Bromptonum, in Legibus Canuti cap. 44. et Inæ cap. 6. 49. Matth. Paris. ann. 1196 :
Excellentiores civium,(Londinensis urbis)quos Majores et Aldermannos dicimus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aldermannus aliquando dictus est Archiepiscopus vel Episcopus, ut liquet ex legibus Alvredi
cap. 15 : Si quis coram Archiepiscopo pugnet, vel arma extrahat 150. sol. emendet. Si coram alio Episcopo, vel coram alio Aldermanno fiat, emendet100 sol. Legendum vel coram Aldermanno, textus enim Anglosaxonicus (cap. 15) habet : Gif beforan oðrum bisceope oððe ealdorman þis gelimpe. Hæc ex Spelmanno : qui paulo fusius, quam Cangius noster Aldermanni, præsertim Comitatus et novemdecimorum, munera distinguit et explicat. Hunc si lubet consule. Vide Turneri Histor. Anglos. lib. 8. cap. 7 ; Philipsii Histor. juris Anglos. § 24, et Lappenbergii Histor. Angl. vol. 1. pag. 567.
Aldermannus Hundredi, Præpositus Hundredi seu Centuriæ : ut Decanus Decuriæ ; forte idem qui
Centenarius, qui etiam Hundredo imperitabat. Porro Aldermanni Hundredi dignitas
videtur inducta, vel certe nomen inventum ab Henrico I. Ejusdem Regis Leges cap. 8.
Præsit autem singulis hominum novenis Decimus, et toti simul Hundredo unus de melioribus, et vocetur Aldremannus, qui Dei leges et hominum jura vigilanti studeat observantia promovere. Neque forte fuere alii ab iis, quos Senescallos Hundredorum Angli vocant. Vide Leges Edw. cap. 35.
Aldermannus Regis, seu Regius, Anglo-Sax. Cyninges Ealdormen, Missus Dominicus, ut videtur.
seu Judex Regius civitatis, vel Hundredi, id est, qui in Comitatu vel Hundredo Regio
nomine præsidebat, resque, ad Regium jus aut fiscum pertinentes, dijudicabat. Alius forte
ab Aldermanno Hundredi, qui ex ipso Hundredo ac Centuria ad ejusdem præfecturam
eligebatur, ut minor Judex et pedaneus. Leges Alvredi Regis cap. 41. apud Bromptonum :
Si quis coram Aldermanno Regis pugnet in publico,Eo igitur spectant Leges Edwardi Confess. cap. 35 :(Spelman. in placito)emendet Weram et Witam, sicut rectum sit, etc.
Habent etiam Aldermanni in civitatibus Regni hujus in Bailliviis suis, et in burgis clausis, et muro vallatis, et in castellis eamdem dignitatem et potestatem et modum, qualem habent Præpositi Hundredorum et Wapentachiorum in Bailliviis suis sub Vicecomite Regis per universum regnum : debent enim et leges et libertates et jura et pacem Regis, et justas consuetudines Regni... pro posse suo servare, etc.Adde Leges Willelmi Nothi cap. 56.
Aldermannus totius Angliæ, Æthelstanus Dux Orientalium Anglorum dictus fuit, ut et Æthelwodus et Ailwinus
ejusdem filii. Hanc dignitatem prædicat in Ailwino illius Epitaphium, quod legebatur in
Ecclesia Ramesiensi, quam ann. 969. magnifice fundavit, et habetur in Monast. Angl. tom.
1. pag. 240 :
Hic requiescit D. Ailwinus inclyti Regis Eadgari cognatus, totius Angliæ Aldermannus, et hujus sacri Cœnobii miraculose fundator.Vide Lappenbergium in Hist. Ang. vol. 1. pag. 414. not. 2, qui Anglia orientalem Angliam designari merito censet. Idem Ailwinus simpliciter Aldreman nuncupatur in Charta Edgari Regis pro fundatione ejusdem Monasterii, ibidem pag. 234. 235. At quæ fuerit Aldermanni Angliæ dignitas, haud bene constat ; putat Spelmannus eandem fuisse, quæ posterioribus sæculis Capitalis Angliæ Justitiarii, idque elicit ex libro Ramesiensi sect. 49 :
Cui foro Ailwinus Aldermannus, et Ædricus Regis Præpositus, Judices præsidebant.Nam et Aldermannos, Judices appellatos fuisse diximus.
Aldermannus de Gilda
mercatorum Oxoniæ, in Monastico Anglic. tom. 2. pag. 141. Judex Gildæ Oxoniensis, seu qui mercatorum lites dijudicabat.
Aldermannus Hospitalis, in Monastico Anglic. tom. 2. pag. 372 :
Hospitale unius Aldermanni et 14. Fratrum et Sororum.Videtur esse is, qui Hospitali præfectus erat.
Aldermannia, Præpositura, Præfectura castri vel villæ : Galli Prevoté vocant ejusmodi
villas ac prædia, quæ ad Monasteria, aut Canonicorum Collegia spectant, et Monachis aut
Canonicis ad vitam, vel ad certum tempus cum redditibus conceduntur. Will. Thorn. in Chr.
ann. 1278 :
Nicolaus Abbas cum consensu sui Conventus concessit et dimisit cuidam magistro Nicolao Doge Aldermanniam de Westgats, quæ tunc ad istud Monasterium pertinebat, tenendam et habendam cum omnibus appendiciis,.... reddendo inde annuatim in thesauraria nostra 10. libr. sterlingorum pro omnibus servitiis, etc.Vide Wachteri Gloss. voce Eltermann. .