« Aldius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 172a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALDIUS
ALDIUS, Papiæ dicitur,
Qui adhuc servit patrono. Glossæ vett. laudatæ a Lindebrogio :
Aldius, statu liber. Aldius est libertus cum impositione operarum factus.Quæ posterior definitio, aut descriptio firmatur ex Lege Longobard. lib. 1. tit. 25. § 53 :
Si Aldius cujuscunque in casa alterius nesciente domino suo fugerit, cum inventus fuerit, sic debet dare homo ipse, qui eum habuerit, operas, quomodo de servo.Leges Luithpr. cap. 68, sive lib. 6. cap. 15. sequente hac Formula :
Petre te appellat Martinus quod tu habuisti Donatum suum aldium super 9. noctes in casa sua se nesciente, et perdidit tantas operas, quæ valuerunt sol. 20.Atque inde ejusdem esse conditionis dicuntur Aldii in Italia, qua Fiscalini, et Liti in Francia. Eadem Lex Longobard. lib. 3. tit. 20. Caroli M. 83, est Capit. Ticinens. ann. 801. cap. 6 :
De Aldionibus publicis ad jus publicum pertinentibus. Aldiones vel Aldianæ ad jus publicum pertinentes ea lege vivant in Italia in servitutem dominorum suorum, etc.:
Aldiones vel Aldiæ ea lege vivant in Italia, qua Fiscalini vel Liti vivunt in Francia.Patronos habebant perinde ac liberti, ut est in lib. 2. tit. 35. § 3. tit. 44. § 1. 4. Grimoaldi cap. 1 ; Luithpr. 67 (lib. 6. cap. 14) ubi notandum quod dicitur :
De aldionibus qui de personis suis Aldiones sunt ;Lothar. I. c. 82, quam legem Muratorius etiam de aldionibus intelligit.
◊ Fuit igitur Aldius ex genere servorum, tametsi
peculiaris et propria fuit servorum species, ab aliis nimirum servis diversa : unde inter
servos Aldii passim recensentur in eadem Lege Longobard. lib. 1. tit. 6. § 4. tit. 7. §
17. tit. 8. § 1. 2. 3. etc. tit. 9. § 26. tit. 25. § 57. 58. tit. 31. § 3. lib. 2. tit.
16. tit. 25. § 53. tit. 31. tit. 55. § 16. Rothar. 386. 380. 76. 77. 78. etc. Rachis 3. Luithpr. 111. (6, 58). 143. (6,
90). 60. (6, 7). Qui sequuntur numeri ex libro secundo, perturbati
sunt. Manumittebantur autem Aldii, seu ab operis eximebantur, non in
Ecclesia, ut servi ; sed per chartam, lib. 2. tit. 34. § 5. Luithpr. 23 (4, 5). Edicitur ibi quod dominus servum,
quem Aldium facturus est, non debet manumittere in ecclesia sed per
chartam. De vocis etymo nescio an quis probet, quæ habet Dominicus lib.
de Prærogat. allodior. cap. 1. n. 8. Vide Grimmii Aut. Jur. pag. 309. 310.
P. , 1766.
◊ Quod ad vocis etymon
spectat, in eo ludunt, ut sæpe fit, viri eruditi, illudque ab eo idiomate, quod sibi magis
familiare est, accersere contendunt. Eccardus in notis ad Cateches. Theotisc. pag. 140. a
Teuton. Halten, Servare, abjecta aspiratione, deducendum putat. Contra Carolo de
Aquino in Lex. milit. vox est Latina, non Germanica, quasi Altus vel Alitus,
a verbo Alo ; quoniam victualia et annonam, inquit, cum stipendio non e publico, sed a
suis privatim heris accipiebant. Quod de hujus hominum generis origine tantum et prima
institutione intelligendum esse scribit.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ In multis tamen
Aldii sive Aldiones tam masculi qnam feminæ, inq. Muratorius, tom. 1.
part. 2. pag. 71. distinguebantur a proprie appellatis servis. Ad quasdam operas, rurales
præsertim præstandas se obligabant, at minime ab arbitrio pleno dominorum pendebant,
quippe ab iis jam aliqua libertatis specie donati. Hinc Domini quidem sed sæpius
Patroni dicebantur, qui eos in suo jure habebant. Aldia servo nubens, ait
lex ccxviii. Rotharis, libertatem suam amittit. Ergo Aldiones
libertate donati erant, sed non omnimoda ; adhuc enim dominis suis obsequia aliquod
debebant, et tributum quoddam præstabant. Fuerunt etiam Aldionibus ancillæ, quæ indicio
sunt, eos a servorum conditione abfuisse ; attamen quia nondum a jure sive patronatu
antiqui domini soluti erant, si quis homo liber Aldiam sibi jungere cupiebat, ei prius
libertatem aut dare aut impetrare cogebatur. Hæc scriptor clarissimus in illum ex legibus
Luithprandi 106 (6,
53) locum : Si quis Aldiam alienam aut suam ad uxorem tollere voluerit, etc.
P. , 1766.
◊ Rursus Aldiorum
conditionem ad examen revocat Muratorius tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 864. ubi
tandem in hanc sententiam descendit, ut Aldii fuerint medium quid inter servos
atque libertos. Non servi, quia revera manumissi, utpote qui ex libertate excidere
poterant ; nam ex leg. 218. Rotharis : Si Aldia aut libera in casa aliena ad maritum intraverit, et servum ad maritum tulerit, libertatem suam amittat ;non tamen prorsus liberti, quia adhuc juri patronorum suorum erant obnoxii. Quanquam vero hæc probabilia, imo argumentis fulta videantur, nihilominus cum Cangio censendum existimo Aldios ex genere servorum fuisse atque inter servos esse annumerandos ; vel ut rem apertius dicam, extitisse opinor Aldios servis adscriptos, simulque Aldios fuisse a servis omnino distinctos, qui Aldii liberi appellabantur. Duplicis hujusmodi Aldiorum classis mentio fit in Charta ann. 872. ex Cod. S. Germani Prat. Apographo sec. 17. 1064. 2. fol. 96. r° :
Cum mansis, castriciis et mancipiis servis, pro servis Aldiis, pro Aldiis liberis, pro liberis omnia et in omnibus rebus exquisitis, totum atque integrum donamus atque concedimus, et secundum legem nostram saligam firmamus per festucam.Ubi notandum est Aldios etiam liberos ab iis distingui, qui nude liberi dicuntur. Patet legendum esse :
servis proservis, aldiis proaldiis, liberis proliberis, etc.Chartam integram rectius ad annum 867 relatam videas apud Murator. in Antiqu. Ital. vol. 5. pag. 513. Vide etiam Proservi. Præterea Aldios a vassallis diversos esse disputat Illustr. Fontaninus in Libello cui titulus :
Ragionamento delle Masnade, etc.pag. 45.
Aldia, Femina ejusdem conditionis, qua Aldius, in Lege Longobard. lib. 1. tit.
15. § 2. lib. 2. tit. 12. § 2. 3. 7. 9. tit. 40. § 1. lib. 3. tit. 20. Rothar. 28. 218. 219. Luithpr. 126. (6,
73). 139 (6, 86).... Karol. M. 83.
Aldia, id est, quæ de libera matre nata est, lib. 1. tit. 30. § 5. Rothar. 206. Liberæ matris filia Aldia
ex leg. Roth. 218. Huc spectant quæ leguntur in Gloss. Longob. :
Aldia, i. e. de matre libera nata.
Aldiana, Aldia, in Charta Henrici I. Imp. apud Baron. ann. 1014. n. 9. :
Cum servis et ancillis Aldionibus et Aldianis utriusque sexus.
Aldiaricii, in Charta Longobardica, in Bullario Casinensi tom. 2. pag. 4.
Tam Aldiaricios quam et servulos, etc.
Aldiones, Iidem qui Aldii. Lex Longobard. lib. 3. tit. 20 :
Aldiones vel Aldiæ ea lege vivant in Italia, in servitute dominorum suorum, qua Fiscalini vel Liti vivunt in Francia.Lib. 2. tit. 12. § 7 :
Si Aldius cujuscumque Aldiam alterius tulerit ad uxorem, et filios ex ea procreaverit, et mundium ex ea non fecerit, sint filii ejus Aldiones, cujus et mater fuit.Tit. 44. § 1. De Aldionibus, quæ de personis suis Aldiones sunt, etc. Adde lib. 1. tit. 25. § 82. 83. tit. 32. § 5. lib. 2. tit. 11. § 4. tit. 12. § 9. tit. 25. § 8. 14. tit. 29. tit. 32. tit. 44. Lothar. I. 33. 100 ; Luithpr. 140 (6, 87). 120. (6, 67). 139. (6, 86)..... Capitulare Radelchisi Principis Beneventani cap. 14 :
De illorum substantiis cum servis et ancillis et Aldionibus.Cap. 18 :
Si contentio fuerit de rebus aut servis, aut ancillis, seu Aldionibus eorum.
Illaldiones, Eadem notione. Quædam Constitutio Caroli Magni ab Amerbachio edita cap. 15 :
Non est nostra voluntas, ut homines Placentini per eorum præceptum de curte Palatii nostri Illaldiones recipiant.Ubi particulam il, quidam censent eandem esse, quæ apud Italos obtinet, pro ille, vel hic, seu nostro le.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Muratorius
tom. 1. part. 2. pag. 123. col. 1. hoc relato ex Legibus Pippini Regis loco : Non est nostra voluntas ut... AldionesEx edit. Goldasti, hæc addit ad rem nostram : Baluzius pag. 539. illos Aldiones. Rectius in cod. Esten. ullos Aldiones. Du Cangius in Gloss. Lat. ad vocem Aldio adtexit hanc alteram Illaldiones, quam in rem affert quamdam, ut ille ait, Constitutionem Caroli M. ab Amerbachio editam, his verbis :(non Illaldiones)recipiant.
Non est nostra, etc.Deceptus est vir Cl. ab Amerbachio. Nihil lex illa est, quam quæ jamdudum edita fuerat, et quam nos iterum evulgamus. Ibique scribendum ullos Aldiones, aut illos Aldiones. In Codice Cathedr. Mutin. tribuitur Carolo M. et illius Aldiones, pro Illaldiones legitur. Porro animadvertendum præcedere huic legi alteram, quæ inter Longobardicas non legitur, nempe :
De rebus quæ Hildegardæ Reginæ traditæ fuerunt, volumus ut fiant descriptæ breves, et ipsi breves ad nos fiant adducti.Quum ergo subsequatur illius Aldiones, Hildegardis Reginæ Aldiones significari videntur. Hæc quidem fusius ex Muratorio, at nihil de Viri Cl. ratiociniis detractum voluimus.
Aldionarii, recensentur inter Officiales Regios, in Charta Caroli M. quæ extat in Chronico
Farfensi pag. 653 :
Ducibus, Comitibus, Castaldiis, Vicariis, Centennariis, Aldionariis, vel reliquis fidelibus nostris.Ubi videntur longe potioris fuisse conditionis, quam Aldii et Aldiones.
Aldiariciæ, Aldiorum et Aldionum habitacula, quæ cum ipsis possessionibus
vænibant. Charta Ludovici et Lotharii Impp. in Chronico Farfensi pag. 658 :
Monasteriolum supradictum cum.... cellulis, territoriis, ædificiis, familiis juste pertinentibus, casis, massaritiisapud Murat. tom. 2. part. 2. col. 383. ubi eandem Chartam refert, legitur : Amassariciis Aldiariciis, bovillicariis, vaccariciis, alpibus, etc. Alia in Bullario Casinensi tom. 2. pag. 4 :
Omnia in integrum una cum casa Aldiaricia* singula casalata ad ipsa curte pertinente.Alia Desiderii Regis pag. 12 :
Curtes cum massaricias et bovolcaricias et Aldiaricias, casis cum montibus et alpibus, lacoras et piscationes, etc.Ibidem pag. 17 :
Aldiariciæ et Aldiales casæ, etc.Additamenta ad Chron. Casaur. in Instr. ann. 951. apud Murat. tom. 2. part. 2. col. 953 :
Cum casis, terris, casalibus, colonitiis, Aldiariciis, salectis, pratis, etc.Adde Puricellum in Ambrosiana Basilica pag. 226.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Alditiones, pro Aldiones. In Investura de Monaetiano Precariæ, ex Chartular.
Casauriensi pag. 123 : Vel per singula loca vel vocabula de rebus Justonis inventa fuerint, mobilibus et immobilibus, cartulatis atque Alditionibus, servis et ancillis, omnia et in omnibus, ut diximus, quidquid ipso die a viro Justone a præsenti die in dote acceperat in die votorum.
P. , 1766.
Aldiaricia, Aldiorum conditio. Placit. ann. 901. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital.
med. ævi col. 719 : Interrogatus est ipse Adelgisus advocatus, si haberet amplius homines per inquisitionem, aut testem, aut ullam firmitatem, per quam ipsorum Ursoni, Boniperti, Hildefredi, etc. de suorum libertate inobviare, aut eos in servicium et Aldiaricia curtis Palatiolo replicare possit.
P. , 1766.
Aldionaricus, ad Aldium spectans Charta ann. 1107. in Præf. Lamii ad Hodœpor. Charit.
part. 1. pag xxxj. in Delic. erudit. : Vindo et trado... meam portionem de jam dicta ecclesia S. Genesii,.... et rebus vero ipsis ; tam domnicatis quam et massariciis seu Aldionaricis.