« »
 
[]« Aldorra » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 173a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALDORRA
ALDORRA, Vox Occitana, quæ vestem, vas, aut aliud quidlibet Ecclesiæ usibus inserviens significat, diversum tamen ab illa supellectili quæ una recensetur in Notitia fundationis S. Petri de Salve apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 150 :
Videns autem Abbas, seu Monachi, paupertatem fori, ex ornamentis quæ secum illuc veherant, partem illuc reliquerunt, videlicet pallios duos, albas quinque, cappas palleas duas, libros 17. Aldorras tres, brodos tres, bannos 2. crucem 1. casulas 3. stolas, manipulos, cinctas 24. turibulum 1. ferentes secum exinde schillam ferream. Aldas,
Hispanis est Panni scissura, Panni portio, Gall. Pan d'habit. Alda de Sombrero, Piles margines. Hinc oriri potuit vox Aldorra.