« Alecium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 173b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALECIUM
ALECIUM, Halex : quæ vox tres pisciculorum, qui sale condiuntur, species complecti solet ;
nempe Harengos, Gall. Harangs, Sardinas, Call. Sardines, et Lycostomos,
Gall. Anchois : qua in re locorum habenda ratio est ; sunt enim littora in quibus
Harengi aut Sardinæ tantum capiuntur, ut Neustria ad cujus oras maritimas raro accedit
Sardina, Lycostomus nunquam. Charta anni 1171. apud Marten. Ampliss. Collect. tom. 1. col.
881 :
Ego Matthæus Boloniæ Comes, dedi in eleemosynam Ecclesiæ B. Mariæ sanctique Evodii de Brana, decem millia Aleciorum singulis annis in perpetuo ad festum S. Andreæ perpetuo persolvenda.Occurrit rursus tom. 2. ejusdem Collect. col. 1303.
Alectium octo millia, apud Lobinellum in Glossario Historiæ Paris. tom. 3.