« »
 
ALGEBRA 1, ALGEBRA 2.
[]« 1 algebra » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 176c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALGEBRA1
1. ALGEBRA, Scientia numerorum, de cujus vocis etymo sic Joannes Schrivelius, in brevi Regularum Algebræ descriptione :
Porro harum Regularum inventionem adscribunt Diophanto Græco scriptori, qui ut auctor Regiomontanus, libris, 13. eas descripsit, atque ut Latini Rei et Census, sic Arabes regulas illas vocabulo suo appellare solent Algebras.
Arab. גבר (djabr) reductio partium ad totum. seu fractionum ad integritatem. Pseudo-Ovid. lib. 1. de Vetula :
Sed quia de ludis fiebat sermo, quid illo
Pulcrius esse potest exercitio numerorum ?
Quo divinantur numeri plerique per unum
Ignoti notum, sicut ludunt apud Indos,
Ludum dicentes Algebræ, Almuc grabalæque, etc.
[] Idem lib. 2 :
Algebræ memor, qui ludus Arithmeticorum.
[]« 2 algebra » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 177a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALGEBRA2
2. ALGEBRA, Dislocatio membrorum : interdum pro ipsorum restauratione accipitur. Glossar. medic. Simonis Januens. ex Cod. reg. 6959, Arab. גבר (djabar), reparatio ossis fracti.