« 1 algebra » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 176c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALGEBRA1
1. ALGEBRA, Scientia numerorum, de cujus vocis etymo sic Joannes Schrivelius, in brevi
Regularum Algebræ descriptione :
Porro harum Regularum inventionem adscribunt Diophanto Græco scriptori, qui ut auctor Regiomontanus, libris, 13. eas descripsit, atque ut Latini Rei et Census, sic Arabes regulas illas vocabulo suo appellare solent Algebras.Arab. גבר (djabr) reductio partium ad totum. seu fractionum ad integritatem. Pseudo-Ovid. lib. 1. de Vetula :
Idem lib. 2 :Sed quia de ludis fiebat sermo, quid illoPulcrius esse potest exercitio numerorum ?Quo divinantur numeri plerique per unumIgnoti notum, sicut ludunt apud Indos,Ludum dicentes Algebræ, Almuc grabalæque, etc.
Algebræ memor, qui ludus Arithmeticorum.