« »
 
[]« Alimentare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 179b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALIMENTARE
ALIMENTARE, Alere, Gall. Alimenter. Occurrit apud Rolandinum Patavinum de factis in Marchia Tarvisina lib. 7. cap. 12. Baluzium, tom. 2. Hist. Arvern. pag. 610. in Statutis S. Claudii auctoritate Nicolai V. PP. editis pag. 87. et alibi.
P. Carpentier, 1766.
Quæ vox, non ad ea tantum quæ victui ; sed aliis omnibus, quæ usui necessaria sunt, applicatur. Testam. Guill. de Pratocomit. ann. 1360. in Reg. 3. Armor. gener. part. 2. pag. xiv. :
Volo quod... idem Poncius Alimentetur in victu et vestitu per hæredes meos subscriptos, donec ætatis fuerit xviij. annorum.
Chron. Petri Azarii ad ann. 1362. apud Murator. tom. 16. Scrip. Ital. col. 361 :
Quod fratres in Christo eligerentur pro celebrandis divinis numero xxxij. et acquisitis possessionibus Alimentarentur pro victu et vestitu.
Vide Scævolam J. C. Dig. lib. 10. tit. 2. fr. 39, § 2, ubi in Alimenta data esse dicuntur, quæ cibariorum et vestiarii nomine data sunt. Javolenus Dig. lib. 34. tit. 1. fr. 6 :
Legatis Alimentis, cibaria et vestitus et habitatio[] debebitur, quia sine his ali corpus non potest.