« »
 
[]« Alitor » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 180c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALITOR
ALITOR, Decessor vel longe superior. Acta SS. Ordin. S. Benedicti sæc. 4. part. 1. pag. 588 :
Quamvis imperitia mea in posterum velut inscia literarum calumniabitur ; tamen vis amoris domini antistitis Alitorisque mei Barnardi (Vienn. Episcopi) compellit me scribere virtutes nuper gestas.
In quem locum Mabillonius ait : Ne quis putet hæc verba esse hominis, qui Barnardi fuerit æqualis ; sciendum est hunc esse morem, ut sanctorum in aliqua dignitate successores, eos Alitores et nutritores suos vocent. Anastasius in Leone III. PP :
Fecit in Basilica B. Petri Apostoli nutritoris sui, etc.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. ex Cod. reg. 521 : Alitor, idem quod medicus. Vide supra Aliptæ.