![[]](img/image.png)
ALLAT, Divinitatis nomen apud Arabes et Judæos idololatras, ab Arabico Allah,
Deus. Vide in hac voce. Tract. de Concord. vet. et nov. Test. apud Marten. tom. 9. Ampl.
Collect. col. 180 :
Scimus aliquid remansisse de idololatria illa, qua adorabant Jahot, et Jahoc, et Nuzara, et Allat, et Alozei, et Menna. Quidam enim ex eis erant Dii in similitudine virorum, quidam vero in similitudine feminarum.Conf. Coran. Sur. 53. v. 19. edit. Fluegel. et Sale, The Koran, preliminarg discourse, pag. 23. edit. in 8a forma.