« 1 allevare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 184c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALLEVARE1
1. ALLEVARE, Vox Italica, alere, colere, Gall. Elever, nourrir. Chronicon Parmense ad
ann. 1294. apud Murat. tom. 9. col. 826 :
Una leona donata fuit Communi Parmæ parvula, quæ postea Allevata fuit et tenta pro Communi quousque vixit.
P. , 1766.
◊ De arboribus sæpius
dicunt Itali. Charta. ann. 1198. apud Censium inter Cens. eccl. Rom. : Concedo vobis prædictam silvam, secundum quod vicecomes Petronianus vobis pede signabit, ad custodiendum et Allevandum arbores usque ad xx. annos, tali inter nos existente pacto, quod usque ad xx. annos bene custodietis silvam, et arbores Allevabitis pro posse... Promitto singulis annis guardianos silvæ facere jurare silvam Allevare et arbores custodire.Stat. Montis-reg. pag. 229 :
Item statutum est, quod quælibet persona de civitate Montis-regalis et posse, possit plantare et Allevare super suam possessionem, tam intus villam quam extra, arborem pirus, nucis, pomorum, castanearum, etc.Vide Allevamentum 2.