![[]](img/image.png)
ALLEVATIO Arenæ, f. mendum pro Allevatio ancoræ, ejus sublatio, ut Gallice dicimus lever
l'ancre. Ancoras tollere. Charta anni 961. inter Instrum. tom. 2. novæ Gall.
Christ :
Ipsum vero feudum componitur juribus quæ sequuntur : nempe mensuræ omnimode Sanctonum et insularum adjacentium, jure quoque navium stationis Allevationisque Arenæ in omnibus portubus pagi Sanctonum, a Rupella ad Blaviæ portum.Allevatio arenæ est fortasse quod hodie dicunt le jet du lest.