« »
 
[]« Alleviare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 185a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALLEVIARE
ALLEVIARE, Levem facere, Gall. Alleger. Charta Guidonis Comit. Pontivi, apud Hariulfum lib. 4. cap. 22 :
Nostram præsentiam adiit, deprecans ut consuetudinem 20. porcorum, quam habebant in villa... Alleviarem.
Alia Henrici Comit. Trecensis ann. 1165. in Tabul. Eccl. Meldensis fol. 2 :
Meldensem monetam nec possum mutare, aut Alleviare.
Charta Philippi Regis Franc. ann. 1309. in 2. Regesto ejusd. Reg. ex Tabulario Regio n. 192 :
Item mercaturas, quas dicti mercatores tradent et liberabunt per compotum batelariis, Alleviando naves pro veniendo de Lora apud Harefleu, etc. Alleuvier un étang,
in Consuetud. Trecensi art. 87. et Vitriac. art. 37. (sic enim in iis legendum arbitror) est aquam ex stagno effundere, ut facilius fiat piscatio. Legendum non est Alleuvier in locis citatis, sed sicuti scriptum [] est Alleviner et Alviner, quod est pisces serere, seu stagnum piscibus ad propagationem frequentare, unde etiamnum pisciculos ad sobolem in stagnum immissos, appellamus Alvins. Italis Alleviare, est exonerare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Allevatio, ut Alleviamentum. Rolandinus Patavinus de factis in Marchia Tarvisina lib. 8. cap. 5. apud Murat. tom. 8. col. 287 :
Desperati ergo procuratores, expectabant nihil aliud nisi mortem, pœnarum scilicet Alleviationem et consolamen.
Tullius dixit Allevatio.