« »
 
[]« 1 allocare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 186b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALLOCARE1
1. ALLOCARE, Admittere rem ut veram et probatam, vox forensis. Gall. Allouer. Bracton. lib. 3. tit. de Corona cap. 2 :
Poterit... petere sibi Allocari, quod appellans est latro cognoscens, etc.
Occurrit ibi pluries, et in Fleta lib. 1. cap. 20. § 114. lib. 5. cap. 4. § 18. Edictum Johannis I. Regis Franc. tom. 2. Ordinat. Reg. pag. 449 :
Nihil in contrarium faciatis, aut fieri permittatis, vel solvatis, aut scribatis, vel in solutionum compotis Allocetis.
Præsertim vero Allocari dicebantur libertates Ecclesiarum, cum Justitiarii itinerantes, aut alii a Principe ad id selecti, instrumenta et chartas, in quibus eæ continebantur, evolvebant, vel de iis inquestas faciebant. Ejusmodi sunt allocationes in Itinere Camerarii Scotici cap. 39. § 42. ubi de allocationibus factis per Præpositum burgi. Harum formula exstat apud Willelmum Thorn. cap. 3 :
Anno supradicto sederunt domini Hervicus de Stontone, et socii sui Justitiarii itinerantes in Comitatu Cantiæ, coram quibus Allocata est suprascripta libertas, (Ecclesiæ S. Augustini Cantuar.) pro qua Abbas submonitus fuit ad respondendum eis, quo waranto clamat habere
Soke et Sake, Grithbretch, in terra et in aqua in maneriis suis, etc. Infra :
Et quod omnes illæ libertates alias in ultimo itinere Joannis Berewik, et sociorum suorum Justitiariorum itinerantium in Comitatu isto Allocatæ fuerunt, etc.
Adde pag. 1962. Allouances. Angli istius generis Allocationes vocant Charta Edw. III. Reg. apud eundem Thorn. pag. 2077 :
Si vous truessez par chose de record, come par Allouance, ou en autre manere, que les predecessours ledit Abbé ont esté payez desdits dis livres du manoir avant dit, etc.
Vide Stanfordium lib. 2. de Placitis Coronæ, cap. 45.
Allocabilis, Qui allocari potest. Fleta lib. 1. cap. 20. § 138.
Essonium Allocabile, quod admitti et recipi potest : excusatio, quæ recipi potest, in primis statutis Roberti I. Regis Scotiæ cap. 26.
Porro vocem Allocare, a Gallica Allouer, plerique deducunt, sed unde vox Allouer efficta sit, non plane constat ; nam vix crediderim idem sonare, quod locum dare, uti quidam censent ; quippe nostris locus, Lieu, dicitur, non Lou. An igitur a voce Louer, id est, Locare, aut elocare ? ut qui allocant aliquid, idem agant, quod qui ædes locationi addicunt, cujus usum inquilino permittunt ? an vero a Laudare, seu Allaudare, (nam et hoc vocabulo usus est Plautus,) quod idem est quod probare ? Certe constat, nos etiamnum Louer, et agréer, usurpare, pro admittere. Sed et allocare, pro locare usurpat Thwroczius in Calomano Rege Hungar. cap. 62 :
Allocans pecunia maxima exercitum copiosum.
Ita MS. Codicem præferre monet Editor. Consuetud. Normann. art. 67 :
Le Seigneur peut saisir pour sa vente les bestes pasturantes sur son fonds, encore qu'elles n'appartiennent à son vassal, ains à ceux, qui tiennent l'héritage à louage, ou qui [] ont Alloué lesdites bestes.
Ubi Allouer est locare, conducere. Itali Allogare, pro dar luogo dicunt, vel pro dare in affito, locare, ut pluribus docent Albertus Acharizius, Jacobus Pergaminus, et Cruscani. Denique ab allaudare, deducta forte vox, Aloser, apud Poetas nostrates, pro laudare. Le Lusidaire :
Moult fu courtois et Alosés.
Le Roman de Garin :
Et vos Guillaume de Monclin l'Alosé.
Occurrit passim apud hunc Scriptorem. Guillelmus Guiart :
Mult le deust bien Aloser.
Le Doctrinal :
Vous ne devés mie par mesdire avanchier,
Ne pour vous Aloser autrui desavanchier.