« »
 
[]« Allodiarii » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 187b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALLODIARII
ALLODIARII, Ab omni præstatione liberi. Charta Monasterii Cassaniæ in Bressia ann. 1246 :
Siquidem Insularum, quæ sunt juxta fluvium d'Ens (Ains) utantur homines dominorum de Castellione tam Allodiarii, quam alii sine aliqua cantradictione, sicut retroactis temporibus fuit observatum.
Litteræ Officialis Atrebat. in Chartulario Montis S. Eligii pag. 146 :
Venditio præmissorum facta fuit bene, rite et per legem per Allodiarios S. Petri de Estrées, qui præmissa omnia habent et consueverunt judicare... qui Allodiarii dixerunt per judicium suum, etc.
Hoc in posteriori exemplo Allodiarii non tam videntur ab omni onere liberi, quam qui prædia tenent beneflciaria, Gallice, Homme de fief. Vide Alodis.