![[]](img/image.png)
ALLOGAMENTUM, Jus gisti, seu divertendi in domum alicujus, atque in ea hospitandi. Vide
Alberga. Charta ann. 1120. apud Murator. tom. 3. Antiq.
Ital. med. ævi col. 1133 :
Hec sunt feoralis, cetera scilicet placitum, guaittam, et albergariam, et Allogamentum, et pollastrum, et olera curti reddantur.Pluries ibi, ut et Alogamentum. Nota jus gisti, a jure procurationis seu pastus hic distingui.